[10]His cogitationibus intentum loca seria sanctaque eligere oportet. Effeminat animos amoenitas nimia nec dubie aliquid ad corrumpendum vigorem potest regio. Quamlibet viam iumenta patiuntur, quorum durata in aspero ungula est; in molli palustrique pascuo saginata cito subteruntur. Et fortior miles ex confragoso venit; segnis est urbanus et verna. Nullum laborem recusant manus, quae ad arma ab aratro transferuntur; in primo deficit pulvere ille unctus et nitidus.
[11]Severior loci disciplina firmat ingenium aptumque magnis conatibus reddit. Literni honestius Scipio quam Bais exulabat; ruina eius non est tam molliter conlocanda. Illi quoque, ad quos primos fortuna populi Romani publicas opes transtulit, C. Marius et Cn. Pompeius et Caesar[v1.n.342.1] extruxerunt quidem villas in regione Baiana, sed illas inposuerunt summis iugis montium. Videbatur hoc magis militare, ex edito speculari late longeque subiecta. Aspice, quam positionem elegerint, quibus aedificia excitaverunt locis et qualia; scies non villas esse, sed castra.
[12]Habitaturum tu putas umquam fuisse in mica[v1.n.342.2] Catonem, ut praenavigantes adulteras dinumeraret et tot genera cumbarum variis coloribus picta et fluvitantem toto lacu rosam, ut audiret canentium nocturna convicia ? Nonne ille manere intra vallum maluisset, quod in unam noctem manu sua ipse duxisset ? Quidni mallet, quisquis vir est, somnum suum classico quam symphonia rumpi ?
[13]Sed satis diu cum Bais litigavimus, numquam satis cum vitiis, quae, oro te, Lucili, persequere sine modo, sine fine. Nam illis quoque nec finis est nec modus. Proice quaecumque cor tuum laniant, quae si aliter extrahi nequirent, cor ipsum cum illis revellendum erat. Voluptates praecipue exturba et invisissimas habe; latronum more, quos Φιλητάς[v1.n.342.3] Aegyptii vocant, in hoc nos amplectuntur, ut strangulent. VALE.
Letter 52
[1]Quid est hoc, Lucili, quod nos alio tendentes alio trahit et eo, unde recedere cupimus, inpellit ? Quid conluctatur cum animo nostro nec permittit nobis quicquam semel velle ? Fluctuamur inter varia consilia. Nihil libere volumus, nihil absolute, nihil semper.
[2]"Stultitia," inquis, "est, cui nihil constat, nihil diu placet." Sed quomodo nos aut quando ab illa revellemus ? Nemo per se satis valet ut emergat; oportet manum aliquis porrigat, aliquis educat.
[3]Quosdam ait Epicurus ad veritatem sine ullius adiutorio exisse, fecisse sibi ipsos viam. Hos maxime laudat, quibus ex se impetus fuit, qui se ipsi protulerunt. Quosdam indigere ope aliena, non ituros, si nemo praecesserit, sed bene secuturos. Ex his Metrodorum ait esse; egregium hoc quoque, sed secundae sortis ingenium. Nos ex illa prima nota non sumus; bene nobiscum agitur, si in secundam recipimur. Ne hunc quidem contempseris hominem, qui alieno beneficio esse salvus potest; et hoc multum est, velle servari.
[4]Praeter haec adhuc invenies genus aliud hominum ne ipsum quidem fastidiendum eorum, qui cogi ad rectum conpellique possunt, quibus non duce tantum opus sit, sed adiutore et, ut ita dicam, coactore. Hic tertius color est. Si quaeris huius quoque exemplar, Hermarchum ait Epicurus talem fuisse. Itaque alteri magis gratulatur, alterum magis suspicit; quamvis enim ad eundem finem uterque pervenerit, tamen maior est laus idem effecisse in difficiliore materia.
[5]Puta enim duo aedificia excitata esse, ab imo[v1.n.346.1] disparia, aeque excelsa atque magnifica. Alterum puram aream accepit; illic protinus opus crevit. Alterum fundamenta lassarunt in mollem et fluvidam humum missa multumque laboris exhaustum est, dum pervenitur ad solidum. Intuenti ambo[v1.n.346.2] quicquid fecit alter in aperto est, alterius[v1.n.346.3] magna pars et difficilior latet.
[6]Quaedam ingenia facilia, expedita, quaedam manu, quod aiunt, facienda sunt et in fundamentis suis occupata. Itaque illum ego feliciorem dixerim, qui nihil negotii secum habuit, hunc quidem melius de se meruisse, qui malignitatem naturae suae vicit et ad sapientiam se non perduxit, sed extraxit.
[7]Hoc durum ac laboriosum ingenium nobis datum scias licet. Imus per obstantia. Itaque pugnemus, aliquorum invocemus auxilium. " Quem," inquis, " invocabo ? Hunc aut illum[v1.n.346.4] ? " Tu vero etiam ad priores revertere, qui vacant; adiuvare nos possunt non tantum qui sunt, sed qui fuerunt.
[8]Ex his autem, qui sunt, eligamus non eos, qui verba magna celeritate praecipiant et communes locos volvunt et in privato circulantur,sed eos, qui vita[v1.n.348.1] docent, qui cum dixerunt, quid faciendum sit, probant faciendo, qui docent, quid vitandum sit, nec umquam in eo, quod fugiendum dixerunt, deprehenduntur.
Eum elige adiutorem, quem magis admireris, cum videris quam cum audieris.