[13]Optima est, quae placet. Stulte haec cogitantur: "aliquis dicet me parum fortiter fecisse, aliquis nimis temere, aliquis fuisse aliquod genus mortis animosius." Vis tu cogitare id in manibus esse consilium, ad quod fama non pertinet! Hoc unum intuere, ut te fortunae quam celerrime eripias; alioquin aderunt, qui de facto tuo male existiment.
[14]Invenies etiam professos sapientiam, qui vim adferendam vitae suae negent et nefas iudicent ipsum interemptorem sui fieri; expectandum esse exitum,[v2.n.64.1] quem natura decrevit. Hoc qui dicit, non videt se libertatis viam eludere. Nil melius aeterna lex fecit, quam quod unum introitum nobis ad vitam dedit, exitus multos.
[15]Ego expectem vel morbi crudelitatem vel hominis, cum possim per media exire tormenta et adversa discutere ? Hoc est unum, cur de vita non possimus[v2.n.64.2] queri: neminem tenet. Bono loco res humanae sunt, quod nemo nisi vitio suo miser est. Placet; vive. Non placet; licet eo reverti, unde venisti.
[16]Ut dolorem capitis levares, sanguinem saepe misisti. Ad extenuandum corpus vena percutitur. Non opus est vasto vulnere dividere praecordia; scalpello aperitur ad illam magnam libertatem via et puncto securitas constat.
Quid ergo est, quod nos facit pigros inertesque ? Nemo nostrum cogitat quandoque sibi ex hoc domicilio exeundum; sic veteres inquilinos indulgentia loci et consuetudo etiam inter iniurias detinet.
[17]Vis adversus hoc corpus liber esse ? Tamquam migraturus habita. Propone tibi quandoque hoc contubernio carendum; fortior eris ad necessitatem exeundi. Sed quemadmodum suus finis veniet in mentem omnia sine fine concupiscentibus ?
[18]Nullius rei meditatio tam necessaria est. Alia enim fortasse exercentur in supervacuum. Adversus paupertatem praeparatus est animus; permansere divitiae. Ad contemptum nos doloris armavimus; nunquam a nobis exegit huius virtutis experimentum integri ac sani felicitas corporis. Ut fortiter amissorum desideria paterentur praecepimus nobis; omnes, quos amabamus, superstites fortuna servavit. Huius unius rei usum qui exigat[v2.n.66.1] dies veniet.
[19]Non est quod existimes magnis tantum viris hoc robur fuisse, quo servitutis humanae claustra perrumperent; non est quod iudices hoc fieri nisi a Catone non posse, qui quam ferro non emiserat animam manu extraxit. Vilissimae sortis homines[v2.n.66.2] ingenti impetu in tutum evaserunt,[v2.n.66.3] cumque e commodo[v2.n.66.4] mori non licuisset nec ad arbitrium suum instrumenta mortis eligere, obvia quaeque rapuerunt et quae natura non erant noxia, vi sua tela fecerunt.
[20]Nuper in ludo bestiariorum unus e Germanis, cum ad matutina spectacula pararetur, secessit ad exonerandum corpus; nullum aliud illi dabatur sine custode secretum. Ibi lignum id, quod ad emundanda obscena adhaerente spongia positum est, totum in gulam farsit et interclusis[v2.n.66.5] faucibus spiritum elisit. Hoc fuit morti contumeliam facere. Ita prorsus; parum munde et parum decenter; quid est stultius quam fastidiose mori ?
[21]O virum fortem, o dignum, cui fati daretur electio ! Quam fortiter ille gladio usus esset, quam animose in profundam se altitudinem maris aut abscisae rupis inmisisset! Undique destitutum invenit, quemadmodum et mortem sibi deferret[v2.n.68.1] et telum, ut scias ad moriendum nihil aliud in mora esse quam velle. Existimetur de facto hominis acerrimi, ut cuique visum erit, dum hoc constet, praeferendam esse spurcissimam mortem servituti mundissimae.
[22]Quoniam coepi sordidis exemplis uti, perseverabo. Plus enim a se quisque exiget, si viderit hanc rem etiam a contemptissimis posse contemni. Catones Scipionesque et alios, quos audire cum admiratione consuevimus, supra imitationem positos putamus; iam ego istam virtutem habere tam multa exempla in ludo bestiario quam in ducibus belli civilis ostendam.
[23]Cum adveheretur nuper inter custodias quidam ad matutinum spectaculum missus, tamquam somno premente nutaret, caput usque eo demisit, donec radiis insereret, et tamdiu se in sedili suo tenuit, donec cervicem circumactu rotae frangeret. Eodem vehiculo, quo ad poenam ferebatur, effugit.
[24]Nihil obstat erumpere et exire cupienti. In aperto nes natura custodit. Cui permittit necessitas sua, circumspicit exitum mollem: cui ad manum plura sunt, per quae sese adserat. is dilectum agat et qua potissimum liberetur. consideret: cui difficilis occasio est, is proximam quamque pro optima arripiat, sit licet inaudita, sit nova. Non deerit ad mortem ingenium, cui non defuerit animus.
[25]Vides, quemadmodum extrema quoque mancipia, ubi illis stimulos adegit dolor, excitentur et intentissimas custodias fallant ? Ille vir magnus est, qui mortem sibi non tantum imperavi:, sed invenit.
Ex eodem tibi munere plura exempla promisi.