Habes igitur ante oculos propositam fere formam felicitatis humanae: opes, honores, potentiam, gloriam, uoluptates. Quae quidem sola considerans Epicurus consequenter sibi summum bonum uoluptatem esse constituit, quod cetera omnia iucunditatem animo uideantur afferre. Sed ad hominum studia reuertor, quorum animus etsi caligante memoria tamen bonum suum repetit, sed uelut ebrius domum quo tramite reuertatur ignorat. Num enim uidentur errare hi qui nihilo indigere nituntur? Atqui non est aliud quod aeque perficere beatitudinem possit quam copiosus bonorum omnium status nec alieni egens sed sibi ipse sufficiens. Num uero labuntur hi qui quod sit optimum id etiam reuerentiae cultu dignissimum putent? Minime; neque enim uile quiddam contemnendumque est quod adipisci omnium fere mortalium laborat intentio. An in bonis non est numeranda potentia? Quid igitur, num imbecillum ac sine uiribus aestimandum est quod omnibus rebus constat esse praestantius? An claritudo nihili pendenda est? Sed sequestrari nequit quin omne quod excellentissimum sit id etiam uideatur esse clarissimum. Nam non esse anxiam tristemque beatitudinem nec doloribus molestiisque subiectam quid attinet dicere, quando in minimis quoque rebus id appetitur quod habere fruique delectet? Atqui haec sunt quae adipisci homines uolunt eaque de causa diuitias, dignitates, regna, gloriam uoluptatesque desiderant quod per haec sibi sufficientiam, reuerentiam, potentiam, celebritatem, laetitiam credunt esse uenturam. Bonum est igitur quod tam diuersis studiis homines petunt; in quo quanta sit naturae uis facile monstratur, cum licet uariae dissidentesque sententiae tamen in diligendo boni fine consentiunt.

IVQuantas rerum flectat habenasNatura potens, quibus immensumLegibus orbem prouida seruetStringatque ligans inresolutoSingula nexu, placet argutoFidibus lentis promere cantu.Quamuis Poeni pulchra leonesUincula gestent manibusque datasCaptent escas metuantque trucemSoliti uerbera ferre magistrum,Si cruor horrida tinxerit ora,Resides olim redeunt animiFremituque graui meminere sui,Laxant nodis colla solutisPrimusque lacer dente cruentoDomitor rabidas imbuit iras.Quae canit altis garrula ramisAles caueae clauditur antro;Huic licet inlita pocula melleLargasque dapes dulci studioLudens hominum cura ministret,Si tamen arto saliens textoNemorum gratas uiderit umbras,Sparsas pedibus proterit escas,Siluas tantum maesta requirit,Siluas dulci uoce susurrat.Ualidis quondam uiribus actaPronum flectit uirga cacumen;Hanc si curuans dextra remisit,Recto spectat uertice caelum.Cadit Hesperias Phoebus in undas,Sed secreto tramite rursusCurrum solitos uertit ad ortus.Repetunt proprios quaeque recursusRedituque suo singula gaudentNec manet ulli traditus ordoNisi quod fini iunxerit ortumStabilemque sui fecerit orbem. V
Перейти на страницу:

Похожие книги