3. At vero rex Grimoald dum Perctarit in hospitio suo quiescere putaret, ab eodem hospitio usque ad palatium suum acies hominum hinc et inde adstare fecit, ut per eorum medium Perctarit deduceretur, quatenus effugere minime posset. Cumque a rege missi venissent, qui Perctarit ad palatium evocarent, et ad ostium [cubiculi, in] quo eum quiescere putabant, pulsassent, vestiarius ille qui introrsus erat rogabat eos dicens: «Misericordiam cum eo facite eumque paululum quiescere sinite, quia adhuc de itinere lassus gravissimo.somno deprimitur». Quod cum illi adquievissent, hoc ipsum regi nuntiaverunt, quia adhuc Perctarit gravi somno quiesceret. Tunc ille: «Sic» inquit «hesterna sera se vino opplevit, ut adhuc vigilare non possit?». Quibus tamen praecepit, ut mox eum excitatum ad palatium deducerent. Qui venientes ad ianuam cubiculi, in quo Perctarit sperabant quiescere, coeperunt acrius pulsare. Tunc vestiarius ille rursum eos rogare coepit, ut quasi eundem Perctarit aliquantulum adhuc dormire permitterent. Qui irati vociferantes, iam satis ebriosum illum quievisse, mox calcibus eiusdem cubiculi ostium confringunt, ingressique Perctarit in lectulo requirunt. Quem cum non invenissent, ad requisita eum naturae residere suspicati sunt. Quem cum nec ibi repperissent, vestiarium illum interrogant, quid de Perctarit factum fuisset. Quibus ille fugisse eum respondit. Quem statim capillis adprehensum, furentes eumque verberantes, ad palatium pertrahunt. Eumque in regis praesentiam perducentes, fugae Perctarit hunc esse conscium ideoque morte dignissimum dicunt. Quem rex dimitti praecepit eumque per ordinem, qualiter Perctarit effugisset, inquisivit. Ille regi universa sicut acta fuerant retulit. Tunc rex a circumstantibus requisivit dicens: «Quid vobis de homine isto videtur, qui talia perpetravit?». Tunc omnes una voce responderunt, esse eum dignum multis suppliciis excruciatum interire. At rex: «Per (eum) qui me nasci fecit» inquit «dignus est homo iste bene habere, qui se pro fide sui domini morti tradere non recusavit». Eumque mox inter suos vestiarios esse praecepit, ammonens eum, ut sibi eandem fidem quam Perctarit habuerat servaret; multa se ei commoda largiturum promittens. Cumque rex requireret, quid de Unulfum factum fuisset, nuntiatum est ei, quod in beati archangeli Michahelis basilicam confugium fecisset. Qui mox ad eum misit, sponte promittens quod nihil pateretur mali, tantum in sua fide veniret. Unulfus vero talem regis promissionem audiens, mox ad palatium venit, atque ad regis vestigia provolutus, interrogatus ab eo est, quomodo [aut qualiter] Perctarit evadere potuisset. At ille cum ei cuncta ex ordine retulisset, rex eius fidem et prudentiam conlaudans, omnes eius facultates et quicquid habere poterat eidem clementer concessit.
4. Cumque post aliquot tempus rex Unulfum inquireret, utrum vellet ipsis diebus cum Perctarit esse, ille iureiurando ait, prius se vellet cum Perctarit mori, quam usquam alibi in summis deliciis vivere. Tunc rex etiam vestiarium illum requisivit dicens utrum melius ei esset secum in palatium manere, an cum Perctarit in peregrinatione degere. Qui cum ei similia sicut et Unulfus respondisset, rex eorum verba benigne suscipiens eorumque fidem conlaudans, praecepit Unulfo, ut quicquid vellet de domo sua tolleret, pueros scilicet et equos et diversam supellectilem, et ad Perctarit inlaesus properaret. Pari etiam modo et vestiarium illum absolvit. Qui omnia sua secundum benignitatem regis sufficienter tollentes, cum eiusdem regis adiutorio Francorum in patriam ad suum dilectum Perctarit sunt profecti.
5. Hac tempestate Francorum exercitus de Provincia egrediens, in Italiam introivit. Contra quos Grimuald cum Langobardis progressus, hac eos arte decepit. Fugere quippe se eorum impetum simulans, castra sua simul cum tentoriis et diversis pariter referta bonis praecipueque vini optimi copia hominibus omnino vacua reliquit. Quo dum Francorum acies advenissent, existimantes Grimualdum cum Langobardis pavore deterritos castra integra reliquisse, mox laeti effecti certatim cuncta invadunt coenamque affluentissimam instruunt. Qui dum diversis epulis multoque degravati vino somnoque quievissent, Grimuald super eos post noctis medium inruens, tanta eos caede prostravit, ut vix pauci ex eis elapsi patriam valuerint reppedare. Qui locus, ubi hoc gestum est proelium, Francorum usque hodie Rivus appellatur, nec longe distat ab Astensis civitatis liminibus.