Dico igitur quod Deum esse oportet sicut ibi debet ostendi: secundo quod Deum esse naturaliter cognoscitur ab omni homine; et tertio, quod Deus est potentiae et bonitatis infmitae, et simul cum hoc quod est substantiae et essentiae infmitae, ut sic sequatur quod sit optimus, sapientissimus, et potentissimus. Quarto, quod est unus Deus in essentia et non plures. Quinto, quod non solum est unus in essentia, sed alio modo trinus, qui modus a metaphysico in universali proferri habet, hic autem in propria disciplina explicandus. Sexto, quod omnia creavit et gubernat in esse naturae. Septimo, quod praeter corporalia formavit substantias spirituales, quos vocamus intelligentias et angelos; quia intelligentia est nomen materiae, angelus vero est nomen officii; et quot sunt, et quae sunt operationes earum, secundum quod ad metaphysicam pertinent, prout possibile est sciri per rationem humanam. Octavo, quod praeter angelos fecit alias substantias spirituales, quae sunt animae rationales in hominibus. Nono, quod fecit eas immortales. Decimo, quod felicitas alterius vitae est summum bonum. Undecimo, quod homo est capax illius felicitatis. Duodecimo, quod genus humanum Deus gubernat in via moris, sicut caetera in esse naturae. Decimo tertio, quod illis qui recte vivunt, secundum gubernationem Dei, Deus promittit futuram felicitatem, sicut Avicenna docet decimo Metaphysicae, et quod male viventibus debeatur infelicitas futura horribilis. Decimo quarto, quod Deo cultus cum omni reverentia et devotione debeatur. Decimo quinto, quod sicut homo ad Deum naturaliter ordinatur per debitam reverentiam sic ad proximum per iustitiam, et pacem, et ad se ipsum per vitae honestatem. Decimo sexto, quod non potest homo per propriam industriam scire qualiter Deo placeat cultu debito nec quomodo ad proximum, nec ad se ipsum se habere debeat, sed indiget in his revelanda veritate. Decimo septimo, quod uni tantum debet fieri revelatio; quod iste debet esse mediator Dei et hominum, et vicarius Dei in terra, cui subiiciatur totum genus humanum, et cui credere debet sine contradictione, quando probatum fuit certitudinaliter quod iste sit talis ut modo assignatum est; et est Legislator et summus sacerdos qui in temporalibus et spiritualibus habet plenitudinem potestatis tanquam Deus humanus, ut dicit Avicenna in decimo Metaphysicae, quem licet adorare post Deum.

Перейти на страницу:

Все книги серии Францисканское наследие

Похожие книги