De immortalitate animae in metaphysicis est tactum. Sed hic moraliter et praecipue de corporis ressurectione est dicendum, de qua non potuit metaphysicus dare sententiam nec universalem, nec particularem. Non solum autem Aristoteles et Avicenna dederunt vias utiles ad immortalitatem animarum de quibus prius dictum est, sed philosophi in moralibus sunt locuti. Nam primo De quaestionibus Tusculanis Cicero sententiat immortalitatem animae, et per totum librum istum investigat, et persuasiones varias ad hoc revolvit, quae ex libro illo patent, nec possunt hic poni propter prolixitatem. Et similiter in libro De senectute eadem immortalitas a Marco Tullio determinatur. Et in libro De natura divina Hermes Mercurius pulchre dicit: "Deus et pater omnium et dominus, et is qui solus est omnia in omnibus, se libenter ostendit: non ubi sit loco, nec qualis sit qualitate nec quantus sit quantitate; sed hominem sola intelligentia mentis illuminans qui discussis ab animo errorum tenebris et veritatis claritate percepta, toto se sensui divinae intelligentiae commiscet, cuius amore a parte naturae, qua mortalis est, liberatus immortalitatis futurae concipit fiduciam". Et dicit Avicenna in Moralibus quod Machometus solum locutus est de gloria corporis; sed nos scimus, ut ait, quod maior est gloria animarum, quia non sumus asini reputantes tantum corporis delicias; et ideo suum legislatorem Avicenna comprehendit, et vult alium investigare qui non solum corporum promittit gloriam, sed magis animarum. Et in hoc consentit Seneca per totum, et Socrates et Plato, ut patet in Phaedone. Et Avicenna in Moralibus dicit quod ponenda est corporum resurrectio, ut totus homo in anima et corpore glorificetur, si Dei mandatis obediat. Et hoc non solum Avicenna et caeteri de domo Aristotelis senserunt, sed Democritus antiquior et philosophus magnae auctoritatis, sicut Plinius refert in Naturalibus, libro septimo. Et etiam ipse Plato dixit sine corporibus animas in aeternum esse non posse, sed ad ea redire, sicut Augustinus docet vicesimo secundo De civitate Dei. Et Varro in libro De gente populi Romani refert multos philosophantes dixisse ad eadem, anima in idem corpus numero aliquando redibit. Si ergo Plato voluit animas redire ad corpora, et Varro ad idem corpus et Porphyrius, philosophorum maximus, secundum Augustinum, vult quod anima purgata nunquam ad malum, neque ad hunc mundum, sed ad Deum patrem itura est; tunc oportet quod ex dictis philosophorum sequatur ressurectio.