Relegatis igitur quatuor causis totius ignorantiae humanae generalibus, volo in hac secunda distinctione unam sapientiam esse perfectam ostendere, et hanc in sacris litteris contineri; de cuius radicibus omnis veritas eruitur. Dico igitur, quod est una scientia dominatrix aliarum, ut theologia, cui reliquae penitus sunt necessariae, et sine quibus ad effectum pervenire non potest; virtutem in suum ius vindicat ad cuius nutum et imperium caeterae iacent: una tamen est sapientia perfecta, quae in sacra scriptura totaliter continetur, per ius canonicum et philosophiam explicanda, et expositio veritatis divinae per illas scientias habetur. Nam ipsa cum eis velut in palmam explicatur, et tamen totam sapientiam in pugnum colligit per seipsum. Quoniam ab uno Deo data est tota sapientia et uni mundo, et propter unum finem. Quapropter haec sapientia ex sua triplici comparatione unitatem sortietur. Caeterum via salutis una, licet gradus multi: sed sapientia est via in salutem. Omnis enim consideratio hominis, quae non est salutaris, est plena caecitate et ad fmalem inferni deducit caliginem: propter quod multi sapientes famosi damnati sunt, quia veram sapientiam non habuerunt, sed apparentem et falsam, unde se aestimantes sapientes stulti facti sunt secundum scripturam. Augustinus loquens de sacra scriptura dicit libro secundo De doctrina Christiana: "Si verum est, hic invenitur, si contrarium, damnatur". Et vult quod ubicunque invenerit Christianus, Domini sui intelligat veritatem esse. Veritas Iesu Christi est sapientia sacrae scripturae. Ergo non alibi veritas est, nisi quae in illa continetur scientia. Et Ambrosius Super epistolam ad Colossenses dicit: "Omnis ratio supernae scientiae et terrenae creaturae in eo est, qui est caput et auctor, ut qui hunc novit, nihil ultra quaerat, quia hic est perfecta virtus et sapientia. Quicquid alibi quaeritur, hic perfecte invenitur". Cum ergo sacra scriptura dat nobis hanc sapientiam, manifestum est quod hic omnis veritas sit conclusa; si aliqua est sapientia huic contraria, erit erronea, nec habebit nisi nomen sapientiae; sed diversitas quam non faciat alibi, contrarietatem hic tamen inducit, sicut patet per evangelicam auctoritatem: "Qui non est mecum, contra me est". Sic de hac sapientia verum est, ut quod illi annexum non est, contra illam esse probetur, et ideo Christiano abhorrendum. […]

Перейти на страницу:

Все книги серии Францисканское наследие

Похожие книги