Gavisus sibi quod advocatum invenerat, uxori quidem gratias egit: renuntiari autem extemplo amicis quos in consilium rogaverat imperavit, et Cinnam unum ad se accersit dimissisque omnibus ex cubiculo, quum alteram poni Cinnae cathedram jussisset, «Hoc, inquit, primum, a te peto ne me loquentem interpelles, ne medio sermone meo proclames; dabitur tibi loquendi liberum tempus. Ego te, Cinna, quum in hostium castris invenissem, non tantum, factum mihi inimicum, sed natum servavi, patrimonium tibi omne concessi; hodie tam felix es et tam dives, ut victo victores invideant: sacerdotium tibi petenti, praeteritis compluribus quorum parentes mecum militaverant, dedi. Quum sic de te meruerim, occidere me constituisti!»

Quum ad hanc vocem exclamasset Cinna, procul hanc ab se abesse dementiam: «Non praestas, inquit, fidem Cinna; convenerat ne interloquereris. Occidere, inquam, me paras». Adjecit locum, socios, diem, ordinem insidiarium, cui commissum esset ferrum. Et quum defixum videret, nec ex conventione jam, sed ex conscientia tacentem: «Quo, inquit, hoc animo facis? Ut ipse sis princeps? Male, mehercule, cum republica agitur, si tibi ad imperandum nihil praeter me obstat. Domum tuam tueri non potes; nuper libertini hominis gratia in privato judicio superatus es. Adeo nihil facilius putas quam contra Caesarem advocare. Cedo, si spes tuas solus impedio. Paulusne te et Fabius Maximus et Cossi et Servilii ferent, tantumque agmen nobilium, non inania nomina praeferentium, sed eorum qui imaginibus suis decori sunt?» Ne totam ejus orationem repetendo magnam partem voluminis occupem, diutius enim quam duabus horis locutum esse constat, quum hanc poenam qua sola erat contentus futurus, extenderet. «Vitam tibi, inquit, Cinna, iterum do, prius hosti, nunc insidiatori ac parricidae. Ex hodierno die inter nos amicitia incipiat. Contendamus, utrum ego meliore fide vitam tibi dederim, an tu debeas». Post haec detulit ultro consulatum, questus quod non auderet petere, amicissimum, fidelissimumque habuit, haeres solus fuit illi, nullis amplius insidiis ab ullo petitus est[18].

<p>ДЕЙСТВУЮЩИЕ ЛИЦА</p>

ОКТАВИЙ ЦЕЗАРЬ АВГУСТ

римский император

ЛИВИЯ{87}

императрица

ЦИННА

сын дочери Помпея, глава заговора против Августа

МАКСИМ

один из главарей заговора

ЭМИЛИЯ

дочь К. Торания, воспитателя Августа, казненного им во время триумвирата{88}

ФУЛЬВИЯ

наперсница Эмилии

ПОЛИКЛЕТ

вольноотпущенник Августа

ЭВАНДР

вольноотпущенник Цинны

ЭВФОРБ

вольноотпущенник Максима

ПРИДВОРНЫЕ, СТРАЖА

Действие происходит в Риме.

<p>ДЕЙСТВИЕ ПЕРВОЕ</p>ЯВЛЕНИЕ ПЕРВОЕ

Эмилия одна.

Эмилия.

Перейти на страницу:

Поиск

Похожие книги