Quid autem de corporis uoluptatibus loquar, quarum appetentia quidem plena est anxietatis, satietas uero paenitentiae? Quantos illae morbos, quam intolerabiles dolores quasi quendam fructum nequitiae fruentium solent referre corporibus! Quarum motus quid habeat iucunditatis ignoro; tristes uero esse uoluptatum exitus, quisquis reminisci libidinum suarum uolet intelleget. Quae si beatos explicare possunt, nihil causae est quin pecudes quoque beatae esse dicantur, quarum omnis ad explendam corporalem lacunam festinat intentio. Honestissima quidem coniugis foret liberorumque iucunditas; sed nimis e natura dictum est nescio quem filios inuenisse tortores. Quorum quam sit mordax quaecumque condicio neque alias expertum te neque nunc anxium necesse est ammonere. In quo euripidis mei sententiam probo, qui carentem liberis infortunio dixit esse felicem.

XIVHabet hoc uoluptas omnis,Stimulis agit fruentesApiumque par uolantum,Ubi grata mella fudit,Fugit et nimis tenaciFerit icta corda morsu. XV

Nihil igitur dubium est quin hae ad beatitudinem uiae deuia quaedam sint nec perducere quemquam eo ualeant ad quod se perducturas esse promittunt. Quantis uero implicitae malis sint breuissime monstrabo. Quid enim? Pecuniamne congregare conaberis? Sed eripies habenti. Dignitatibus fulgere uelis? Danti supplicabis et qui praeire ceteros honore cupis poscendi humilitate uilesces. Potentiamne desideras? Subiectorum insidiis obnoxius periculis subiacebis. Gloriam petas? Sed per aspera quaeque distractus securus esse desistis. Uoluptariam uitam degas? Sed quis non spernat atque abiciat uilissimae fragilissimaeque rei, corporis, seruum? Iam uero qui bona prae se corporis ferunt, quam exigua, quam fragili possessione nituntur! Num enim elephantos mole, tauros robore superare poteritis, num tigres uelocitate praeibitis? Respicite caeli spatium, firmitudinem, celeritatem et aliquando desinite uilia mirari. Quod quidem caelum non his potius est quam sua qua regitur ratione mirandum. Formae uero nitor ut rapidus est, ut uelox et uernalium florum mutabilitate fugacior! Quodsi, ut Aristoteles ait, Lyncei oculis homines uterentur, ut eorum uisus obstantia penetraret, nonne introspectis uisceribus illud Alcibiadis superficie pulcherrimum corpus turpissimum uideretur? Igitur te pulchrum uideri non tua natura, sed oculorum spectantium reddit infirmitas. Sed aestimate quam uultis nimio corporis bona, dum sciatis hoc quodcumque miramini triduanae febris igniculo posse dissolui. Ex quibus omnibus illud redigere in summam licet quod haec quae nec praestare quae pollicentur bona possunt nec omnium bonorum congregatione perfecta sunt, ea nec ad beatitudinem quasi quidam calles ferunt nec beatos ipsa perficiunt.

XVIEheu, quae miseros tramite deuiosAbducit ignorantia!Non aurum in uiridi quaeritis arboreNec uite gemmas carpitis,Non altis laqueos montibus abditisUt pisce ditetis dapesNec uobis capreas si libeat sequiTyrrhena captatis uada;Ipsos quin etiam fluctibus abditosNorunt recessus aequoris,Quae gemmis niueis unda feraciorUel quae rubentis purpuraeNec non quae tenero pisce uel asperisPraestent echinis litora.Sed quonam lateat quod cupiunt bonumNescire caeci sustinentEt quod stelliferum transabiit polumTellure demersi petunt.Quid dignum stolidis mentibus imprecer?Opes honores ambiantEt cum falsa graui mole parauerintTum uera cognoscant bona. XVII
Перейти на страницу:

Похожие книги