Habes igitur, inquit, et formam falsae felicitatis et causas. Deflecte nunc in aduersum mentis intuitum; ibi enim ueram quam promisimus statim uidebis. — Atqui haec, inquam, uel caeco perspicua est eamque tu paulo ante monstrasti dum falsae causas aperire conaris. Nam nisi fallor, ea uera est et perfecta felicitas quae sufficientem, potentem, reuerendum, celebrem laetumque perficiat. Atque ut me interius animaduertisse cognoscas, quae unum horum, quoniam idem cuncta sunt, ueraciter praestare potest, hanc esse plenam beatitudinem sine ambiguitate cognosco. — O te, alumne, hac opinione felicem, si quidem hoc, inquit, adieceris! — Quidnam? Inquam. — Essene aliquid in his mortalibus caducisque rebus putas quod huius modi statum possit afferre? — Minime, inquam, puto idque a te, nihil ut amplius desideretur, ostensum est. — Haec igitur uel imagines ueri boni uel imperfecta quaedam bona dare mortalibus uidentur, uerum autem atque perfectum bonum conferre non possunt. — Assentior, inquam. — Quoniam igitur agnouisti quae uera illa sit, quae autem beatitudinem mentiantur, nunc superest ut unde ueram hanc petere possis agnoscas. — Id quidem, inquam, iam dudum uehementer exspecto. — Sed cum, ut in Timaeo Platoni, inquit, nostro placet, in minimis quoque rebus diuinum praesidium debeat implorari, quid nunc faciendum censes ut illius summi boni sedem repperire mereamur? — Inuocandum, inquam, rerum omnium patrem, quo praetermisso nullum rite fundatur exordium. — Recte, inquit; ac simul ita modulata est:

XVIIIO qui perpetua mundum ratione gubernas,Terrarum caelique sator, qui tempus ab aeuoIre iubes stabilisque manens das cuncta moueri,Quem non externae pepulerunt fingere causaeMateriae fluitantis opus uerum insita summiForma boni liuore carens, tu cuncta supernoDucis ab exemplo, pulchrum pulcherrimus ipseMundum mente gerens similique in imagine formansPerfectasque iubens perfectum absoluere partes.Tu numeris elementa ligas, ut frigora flammis,Arida conueniant liquidis, ne purior ignisEuolet aut mersas deducant pondera terras.Tu triplicis mediam naturae cuncta mouentemConectens animam per consona membra resoluis;Quae cum secta duos motum glomerauit in orbes,In semet reditura meat mentemque profundamCircuit et simili conuertit imagine caelum.Tu causis animas paribus uitasque minoresProuehis et leuibus sublimes curribus aptansIn caelum terramque seris, quas lege benignaAd te conuersas reduci facis igne reuerti.Da, pater, augustam menti conscendere sedem,Da fontem lustrare boni, da luce repertaIn te conspicuos animi defigere uisus.Dissice terrenae nebulas et pondera molisAtque tuo splendore mica; tu namque serenum,Tu requies tranquilla piis, te cernere finis,Principium, uector, dux, semita, terminus idem. XIX
Перейти на страницу:

Похожие книги