10. Hoc tempore Sigibertus rex Francorum occisus est fraude Hilperici, germani sui, cum quo bellum inierat, regnumque eius Childebertus, eiusdem filius, adhuc puerulus, cum Brunichilde matre regendum suscepit. Evin quoque dux Tridentinorum, de quo praemisimus, accepit uxorem filiam Garibaldi Baioariorum regis.
11. Per haec tempora apud Constantinopolim, ut supra praemissum est, iustinus minor regnabat, vir in omni avaritia deditus, contemptor pauperum, senatorum spoliator. Cui tanta fuit cupiditatis rabies, ut arcas iuberet ferreas fieri, in quibus ea quae rapiebat auri talenta congereret. Quem etiam ferunt in heresim Pelagianam dilapsum. Hic cum a divinis mandatis aurem cordis averteret, iusto Dei iudicio amisso rationis intellectu amens effectus est. Hic Tiberium Caesarem adscivit, qui eius palatium vel singulas provincias gubernaret, hominem iustum, utilem, strenuum, sapientem, elemosinarium, in iudiciis aequum, in victoriis clarum et, quod his omnibus supereminet, verissimum christianum. Hic cum multa de thesauris quos Iustinus adgregaverat pauperibus erogaret, Sophia Augusta frequentius eum increpabat, quod rem publicam redigisset in paupertatem, dicens: «Quod ego multis annis congregavi, tu infra paucum tempus prodige dispergis». Agebat autem ille: «Confido in Domino, quia non deerit pecunia fisco nostro, tantum ut pauperes elemosinam accipiant aut captivi redimantur. Hoc est enim magnum thesaurum, dicente Domino: „Thesaurizate vobis thesauros in caelo, ubi neque aerugo neque tinea corrumpit, et ubi fures non effodiunt nec furantur“. Ergo de his quae Dominus tribuit congregemus thesauros in caelo et Dominus nobis augere dignabitur in saeculo». Igitur Iustinus cum undecim annis regnasset, amentiam, quam incurrerat, tandem cum vita finivit. [Bella sane, quae per Narsetem patricium Gothis vel Francis inlata superius per anticipationem diximus, huius temporibus gesta sunt.] Denique et cum Roma temporibus Benedicti papae, vastantibus omnia per circuitum Langobardis, famis penuria laboraret, multa milia frumenti navibus ab Aegypto dirigens, eam suae studio misericordiae relevavit.