12. Mortuo igitur Iustino, Tiberius Constantinus, Romanorum regum quinquagesimus, sumpsit imperium. Hic cum, ut superius diximus, sub Iustino adhuc Caesar palatium regeret et multas cottidie elemosinas faceret, magnam ei Dominus auri copiam subministravit. Nam deambulans per palatium vidit in pavimento domus tabulam marmoream, in qua erat crux dominica sculpta, et ait: «Crucem Domini frontem nostram et pectora munire debemus, et ecce eam sub pedibus conculcamus». Et dicto citius iussit eandem tabulam auferri. Defossamque tabulam atque erectam, inveniunt subter et aliam hoc Signum habentem. Qui et ipsam iussit auferri. Qua amota, repperiunt et tertiam. Iussuque eius cum et haec fuisset ablata, inveniunt magnum thesaurum habentem supra mille auri centenaria. Sublatumque aurum, pauperibus adhuc abundantius quam consueverat largitur. Narsis quoque patricius Italiae cum in quadam civitate intra Italiam domum magnam haberet, cum multis thesauris ad supra memoratam urbem advenit; ibique in domo sua occulte cisternam magnam fodit, in qua multa milia centenariorum auri argentique reposuit. Interfectisque omnibus consciis, uni tantummodo seni haec per iuramentum ab eo exigens commendavit. Defuncto vero Narsete, supradictus senex ad Caesarem Tiberium veniens, dixit: «Si» inquit «mihi aliquid prodest, magnam rem tibi, Caesar, edicam». Cui ille: «Dic» ait «quod vis; proderitenim tibi, si quid nobis profuturum esse narraveris». «Thesaurum» inquit «Narsetis reconditum habeo quod in extremo vitae positus celare non possum.» Tunc Caesar Tiberius gavisus mittit usque ad locum pueros suos. Recedente vero sene hi secuntur attoniti; pervenientesque ad cisternam, deopertamque ingrediuntur. In qua tantum aurum vel argentum repertum est, ut per multos dies vix a deportantibus potuisset evacuari. Quae ille paene omnia secundum suum morem erogatione largiflua dispensavit egenis. Hic cum augustalem coronam accepturus esset, eumque iuxta consuetudinem ad spectaculum circi populus expectaret, insidias ei praeparans [Sophia Augusta], ut Iustinianum, Iustini nepotem, ad dignitatem imperatoriam sublimaret: ille per loca sancta prius procedens, dehinc vocatum ad se pontificem urbis, cum consulibus ac praefectis palatium ingressus, indutus purpura, diademate coronatus, throno imperiali inpositus, cum immensis laudibus in regni est gloria confirmatus. Quod eius adversarii audientes nihilque ei, qui in Deo spem suam posuerat, officere valentes, magno sunt confusianis pudore cooperti. Transactis autem paucis diebus, adveniens Iustinianus, pedibus se proiecit imperatoris, ab meritum gratiae quindecim ei auri centenaria deferens. Quem ille secundum patientiae suae ritum colligens, sibi in palatio assistere iussit. Sophia vero Augusta, immemor promissionis quam condam in Tiberium habuerat, insidias ei temptavit ingerere. Procedente autem ea ad villam, ut iuxta ritum imperiale triginta diebus ad vindemiam iocundaretur, vacata clam Iustiniano, valuit eum sublimare in regna. Quo comperto, Tiberius cursu veloci Constantinopolim regreditur adprehensamque Augustam omnibus thesauris spoliavit, solum ei victus cottidiani alimentum relinquens. Segregatisque pueris eius ab ea, alias de fidelibus suis posuit, qui ei parerent, mandans prorsus, ut nullus de anterioribus ad eam haberet accessum. Iustinianum, vero verbis solummodo obiurgatum, tanto in posterum amore dilexit, ut filio eius filiam suam promitteret rursumque filio suo filiam eius expeteret. Sed haec res, quam ob causam nescio, ad effectum minime pervenit. Huius exercitus ob ea directus Persas potentissime debellavit; victorque regrediens, tantam molem predae cum viginti pariter elefantis detulit, ut humanae crederetur posse sufficere cupiditati.

13. Ad hunc Hilpericus Francorum rex suos legatos dirigens, multa ab ea ornamenta, aureas etiam singularum librarum suscepit, habentes ab una parte effigiem imperatoris et scriptum in circulo: TIBERII. CONSTANTINI. PERPETUI. AUGUSTI, ab alia vero parte habentes quadrigam et ascensorem continentes scriptum: GLORIA. ROMANORUM. Huius in diebus beatus Gregorius diaconus, qui post papa extitit, cum esset apocrisarius, apud eandem regiam urbem, Morales libros composuit Euthiciumque eiusdem urbis episcopum de resurrectione errantem in conspectu eiusdem Augusti superavit. Hac etiam tempestate Faroald, primus Spolitanorum dux, cum Langobardorum exercitu Classem invadens, opulentam urbem spoliatam cunctis divitiis nudam reliquit.

14. Mortuo vero apud Aquileiam patriarcha Probino, qui ecclesiam unum rexerat annum, eidem ecclesiae sacerdos Helias praeficitur.

Перейти на страницу:

Поиск

Похожие книги