22. Ibi etiam praefata regina sibi palatium condidit, in quo aliquid et de Langobardorum gestis depingi fecit. In qua pictura manifeste ostenditur, quomodo Langobardi eo tempore comam capitis tondebant, vel qualis illis vestitus qualisve habitus erat. Siquidem cervicem usque ad occipitium radentes nudabant, capillos a facie usque ad os dimissos habentes, quos in utramque partem in frontis discrimine dividebant. Vestimenta vero eis erant laxa et maxime linea, qualia Anglisaxones habere solent, ornata institis latioribus vario colore contextis. Calcei vero eis erant usque ad summum pollicem pene aperti et alternatim laqueis corrigiarum retenti. Postea vero coeperunt osis uti, super quas equitantes tubrugos birreos mittebant. Sed hoc de Romanorum consuetudine traxerant.

23. Usque ad haec tempora Patavium civitas, fortissime militibus repugnantibus, Langobardis rebellavit. Sed tandem, iniecto igni, tota flammis vorantibus concremata est, et iussu regis Agilulfi ad solum usque destructa est. Milites tamen qui in ea fuerunt Ravennam remeare permissi sunt.

24. Hac tempestate legati Agilulfi regressi a Cacano, pacem perpetuam factam cum Avaribus nuntiarunt. Legatus quoque Cacani cum eis adveniens, ad Gallias perrexit, denuntians Francorum regibus, ut, sicut cum Avaribus, ita pacem habeant cum Langobardis. Inter haec Langobardi cum Avaribus et Sclavis Histrorum fines ingressi, universa ignibus et rapinis vastavere.

25. Agilulfo quoque regi tunc nascitur filius de Theudelinda regina in Modiciae palatio, qui Adaloald est appellatus. Sequenti tempore Langobardi castrum Montis Silicis invaserunt. Per idem tempus, repulso apud Ravennam Gallicino, rediit Smaracdus, qui prius fuerat Ravennae patricius.

26. Igitur Mauritius Augustus, postquam uno et viginti annis rexit imperium, cum filiis Theudosio et Tiberio et Constantino a Focate, qui fuit strator Prisci patricii, occiditur. Fuit autem utilis rei publicae; nam saepe contra hostes dimicans victoriam obtinuit. Hunni quoque, qui et Avares appellantur, eius virtute devicti sunt.

27. Hoc anno Gaidoaldus dux de Tridento et Gisulfus de Foroiuli, cum antea a regis Agilulfi societate discordarent, ab eo in pace recepti sunt. Tunc etiam baptizatus est praenominatus puer Adaloald, filius Agilulfi regis, in Sancto Iohanne in Modicia, et susceptus de fonte est a Secundo servo Christi de Tridento, cuius saepe fecimus mentionem. Fuit autem festi pascalis dies eo tempore septimo idus aprilis.

28. Erat autem his diebus adhuc discordia Langobardis cum Romanis propter captivitatem filiae regis. Qua de causa rex Agilulf egressus Mediolanio mense iulio, obsedit civitatem Cremonensem cum Sclavis, quos ei Cacanus rex Avarorum in solacium miserat, et cepit eam duodecimo kalendas septembris et ad solum usque destruxit. Pari etiam modo expugnavit etiam Mantuam, et interruptis muris eius cum arietibus, dans veniam militibus qui in ea erant revertendi Ravennam, ingressusque est in eam die iduum septembrium. Tunc etiam partibus Langobardorum se tradidit castrum quod Vulturina vocatur; milites vero Brexillum oppidum igni cremantes, fugierunt. His ita patratis, reddita est filia regis a Smaracdo patricio cum viro ac filiis ac rebus cunctis; factaque est pax mense nono usque kalendas aprilis indictionis octavae. Filia vero regis mox a Ravenna Parmam rediit; ob difficultatem partus periclitata, statim defuncta est. Hoc anno Teudepertus et Theudericus reges Francorum adversus Clotharium patruum suum dimicarunt. In quo certamine ex utraque parte multa milia ceciderunt.

Перейти на страницу:

Поиск

Похожие книги