29. Tunc etiam beatus papa Gregorius migravit ad Christum, cum iam Focas per indictionem octavam anno regnaret secundo. Cuius in locum ad apostolatus officium Savinianus est ordinatus. Fuit autem tunc hiems frigida nimis, et mortuae sunt vites pene in omnibus locis. Messes quoque partim vastatae sunt a muribus, partim percussae uredine evanuerunt. Debuit etenim tunc mundus famem sitimque pati, quando recedente tanto doctore animas hominum spiritalis alimoniae penuria sitisque ariditas invasit. Libet sane me pauca de eiusdem beati Gregorii papae quadam epistola huic opusculo inserere, ut possit liquidius agnosci, quam humilis iste vir fuerit quantaeque innocentiae et sanctitatis. Hic denique cum accusatus aput Mauritium Augustum et eius filios fuisset, quod Malcum quendam episcopum in custodia pro solidis occidisset, scribens pro hac re epistulam Saviniano suo apochrisario, qui erat apud Constantinopolim, inter cetera sic ait: «Unum est quod breviter suggeras serenissimis dominis nostris, quia, si ego servus eorum in morte vel Langobardorum me miscere voluissem, hodie Langobardorum gens nec regem nec duces nec comites haberet atque in summa confusione divisa esset. Sed quia Deum timeo, in morte cuiuslibet hominis me miscere formido. Malcus autem idem episcopus neque in custodia fuit neque in aliqua afflictione; sed die qua causam dixit et addictus est, nesciente me, a Bonifacio notario in domum eius ductus est ibique prandidit et honoratus est ab eo et nocte subito mortuus est». Ecce quantae humilitatis vir iste fuit, qui, cum esset summus pontifex, se servum nominavit! Ecce quantae innocentiae, qui nec in morte Langobardorum, qui utique et increduli erant et omnia devastabant, se voluerit ammisceri!

30. Igitur sequenti estate mense iulio levatus est Adaloaldus rex super Langobardos apud Mediolanum in circo, in praesentia patris sui Agilulfi regis, adstantibus legatis Teudeperti regis Francorum, et disponsata est eidem regio puero filia regis Teudeperti, et firmata est pax perpetua cum Francis.

31. Eodem tempore Franci cum Saxonibus pugnantes, magna strages ab utrisque partibus facta est. Apud Ticinum quoque in basilica beati Petri apostoli Petrus cantor fulmine ictus est.

32. Sequenti denique mense novembrio rex Agilulf pacem fecit cum Smaracdo patricio in annum unum, accipiens a Romanis duodecim milia solidorum. Civitates quoque Tusciae, hoc est Balneus Regis et Urbs Vetus, a Langobardis invasae sunt. Tunc etiam mense aprili et maio apparuit in caelo stella quam cometem dicunt. Dehinc Agilulf rex iterum fecit pacem cum Romanis tribus annis.

33. His diebus defuncto Severo patriarcha, ordinatur in loco eius Iohannes abbas patriarcha in Aquileia vetere, cum consensu regis et Gisulfi ducis. Aput Gradus quoque ordinatus est Romanis Candidianus antistis. Rursum mense novembrio et decembrio stella cometis apparuit. Candidiano quoque defuncto, aput Gradus ordinatur patriarcha Epiphanius, qui fuerat primicerius notariorum, ab episcopis qui erant sub Romanis. Et ex illo tempore coeperunt duo esse patriarchae.

34. Hac aetate Iohannes Consinus invasit Neapolim. Quem de eadem civitate non multos post dies Eleutherius patricius expulit eumque interfecit. Post haec isdem Eleutherius patricius eunuchus imperii iura suscepit. Qui dum a Ravenna Romam pergeret, in castro Luceolis a militibus interfectus est, caputque eius Constantinopolim imperatori delatum est.

35. Hac etiam tempestate misit rex Agilulf Stablicianum notarium suum Constantinopolim ad Focatem imperatorem. Qui rediens cum legatis imperatoris, facta pace annuali, Agilulfo regi idem legati imperialia munera optulere.

36. Focas igitur, ut praemissum est, extincto Mauricio eiusque filiis, Romanorum regnum invadens, per octo annorum curricula principatus est. Hic rogante papa Bonifacio statuit sedem Romanae et apostolicae ecclesiae caput esse omnium ecclesiarum, quia ecclesia Constantinopolitana prima se omnium ecclesiarum scribebat. Idem alio papa Bonifacio petente iussit, in veteri fano quod Pantheum vocabatur, ablatis idolatriae sordibus, ecclesiam beatae semper virginis Mariae et omnium martyrum fieri, ut, ubi quondam omnium non deorum, sed demoniorum cultus agebatur, ibi deinceps omnium fieret memoria sanctorum. Huius tempore Prasini et Veneti per orientem et Aegyptum civile bellum faciunt ac sese mutua caede prosternunt. Persae quoque adversus rem publicam gravissima bella gerentes, multas Romanorum provincias et ipsam Hierusolimam auferunt. Et destruentes ecclesias, sancta quoque profanantes, inter ornamenta locorum sanctorum vel communium etiam vexillum dominicae crucis abducunt. Contra hunc Focatem Eraclianus, qui Africam regebat, rebellavit, atque cum exercitu veniens, eum regno vitaque privavit remque publicam Romanam Eraclius, eiusdem filius, regendam suscepit.

Перейти на страницу:

Поиск

Похожие книги