11. Inter haec Constantinus imperator aput Constantinopolim moritur, et eius minor filius Iustinianus Romanorum regnum suscepit, cuius per decem annos gubernacula tenuit. Hic Africam a Sarracenis abstulit et cum eisdem pacem terra marique fecit. Hic Sergium pontificem, quia in erroris illius synodo, quam [apud] Constantinopolim fecerat, favere et subscribere noluit, misso Zacharia protospathario suo, iussit Constantinopolim deportari. Sed militia Ravennae vicinarumque partium iussa principis nefanda contemnens, eundem Zachariam cum contumeliis ab urbe Roma et iniuriis pepulit.

12. Contra hunc Iustinianum Leo augustalem dignitatem arripiens, eum regno privavit; regnumque Romanorum tribus annis regens, Iustinianum exulem in Ponto servavit.

13. Rursumque Tiberius contra hunc Leonem insurgens, regnum eius invasit, eumque toto quo ipse regnavit tempore in eadem civitate in custodia tenuit.

14. Hoc tempore sinodus Aquileiae facta ob imperitiam fidei quintum universalem concilium suscipere diffidit, donec salutaribus beati papae Sergii monitis instructa et ipsa huic cum ceteris Christi ecclesiis annuere consentit. Facta autem est haec sinodus Constantinopolim temporibus Vigilii papae sub Iustiniano principe contra Theodorum et omnes hereticos, qui, beatam Mariam solum hominem, non Deum et hominem genuisse, adfirmabant. In qua sinodo catholice est institutum, ut beata Maria semper virgo theotocos diceretur, quia, sicut catholica fides habet, non hominem solum, sed vere Deum et hominem genuit.

15. His diebus Cedoal rex Anglorum Saxonum, qui multa in sua patria bella gesserat, ad Christum conversus Romam properavit. Qui per Cunincpertum regem veniens, ab eo mirifice susceptus est. Is cum Romam pervenisset, a Sergio papa baptizatus Petrusque appellatus et adhuc in albis constitutus, ad regna caelestia migravit. Cuius corpus in basilica beati Petri sepultum est, et hoc super se epythapium descriptum habet:

Culmen, opes, sobolem, pollentia regna, triumphos,Exubias, proceres, moenia, castra, lares,Quaeque patrum virtus et quae congesserat ipse,Cedoal armipotens liquit amore Dei,Ut Petrum sedemque Petri rex cerneret hospes,Cuius fonte meras sumeret almus aquas,Splendificumque iubar radianti carperet haustu,Ex quo vivificus fulgor ubique fluit;Percipiensque alacer recidivae praemia vitae,Barbaricam rabiem nomen et inde suumConversus convertit ovans, Petrumque vocariSergius antistes iussit, ut ipse pater,Fonte renascentis quem Christi gratia purgansProtinus albatum vexit in arce poli.Mira fides regis, clementia maxima Christi,Cuius consilium nullus adire potest!Sospes enim veniens supremo ex orbe BrittaniPer varias gentes, per freta perque vias,Urbem Romuleam vidit templumque verendumAspexit Petri, mistica dona gerens.Candidus inter oves Christi sociabilis ivit,Corpore nam tumulum, mente superna tenet.Commutasse magis sceptrorum insignia credas,Quem regnum Christi promeruisse vides.

16. Hoc tempore aput Gallias Francorum regibus a solita fortitudine et scientia degenerantibus, hi qui maiores domui regalis esse videbantur administrare regni potentiam et quicquid regibus agere mos est coeperunt; quippe cum caelitus esse(t) dispositum, ad horum progeniem Francorum transvehi regnum. Fuitque eo tempore maior domus in regio palatio Arnulfus, vir, ut postmodum claruit, Deo amabilis et mirae sanctitatis. Qui post gloriam seculi Christi se servitio subdens, mirabilis in episcopatu extitit, ac demum heremiticam vitam eligens, leprosis universa praebens obsequia, continentissime vixit. De cuius mirabilibus apud Metensem ecclesiam, ubi episcopatum gessit, liber existit, eiusdem miracula et vitae abstinentiam continens. Sed et ego in libro quem de episcopis eiusdem civitatis conscripsi flagitante Angelramno, viro mitissimo et sanctitate praecipuo, praefatae ecclesiae archiepiscopo, de hoc sacratissimo viro Arnulfo quaedam eius miranda conposui, quae modo superfluum duxi replicare.

Перейти на страницу:

Поиск

Похожие книги