28. Hoc tempore Aripertus rex Langobardorum donationem patrimonii Alpium Cottiarum, quae quondam ad ius pertinuerat apostolicae sedis, sed a Langobardis multo tempore fuerat ablata, restituit et hanc donationem aureis exaratam litteris Romam direxit. His etiam diebus duo reges Saxonum ad vestigia apostolorum Romam venientes, sub velocitate, ut optabant, defuncti sunt.
29. Tunc quoque venit Benedictus archiepiscopus Mediolanensis Romam et causam egit pro ecclesia Ticinensi; sed victus est, eo quod a priscis temporibus Ticinenses episcopi a Romana fuerant ecclesia consecrati. Fuit autem isdem venerabilis Benedictus archiepiscopus vir egregiae sanctitatis, de quo per universam Italiam bonae opinionis fama flagravit.
30. Igitur defuncto Transamundo duce Spolitanorum, Farualdus, eius filius, in loco patris est subrogatus. Denique Wachilapus germanus fuit Transamundi et cum fratre pariter eundem rexit ducatum.
31. At vero Iustinianus, qui amisso principatu in Ponto exulabat, auxilio Terebelli Bulgarum regis regnum rursus recipiens, eos qui se expulerant patricios occidit. Leonem quoque et Tiberium, qui locum eius usurpaverant, cepit et in medio circo coram omni populo iugulari fecit. Gallicinum vero patriarcham Constantinopolitanum erutis oculis Romam misit Cyrumque abbatem, qui eum in Ponto exulem aluerat, episcopum in loco Gallicini constituit. Hic Constantinum papam ad se venire iubens, honorifice suscepit ac remisit; quem prostratus in terra pro suis peccatis intercedere rogans, cuncta eius ecclesiae privilegia renovavit. Qui cum exercitum in Pontum mitteret ad conprehendendum Filippicum, quem ibi religaverat, multum eum isdem venerabilis papa prohibuit, ne hoc facere deberet; sed tamen inhibere non potuit.
32. Exercitus quoque, qui missus contra Filippicum fuerat, ad partem se Filippici contulit eumque imperatorem fecit. Qui Constantinopolim contra Iustinianum veniens, cum eo ab Urbe miliario duodecimo pugnavit, vicit et occidit regnumque eius adeptus est. Imperavit autem Iustinianus cum filio Tiberio in hac secunda vice annos sex. Quem Leo in expulsione illius naribus detruncavit; qui post iterum adsumpto imperio, quotiens defluentem guttam reumatis manu detersit, pene totiens aliquem ex iis qui contra eum fuerant iugulari praecepit.
33. Mortuo denique his diebus patriarcha Petro, regimen Aquileiensis ecclesiae suscepit Serenus, qui fuit vir simplicitate praeditus et ad Christi servitium pronus.
34. At vero Filippicus, qui et Bardanis dictus est, postquam in imperiali dignitate confirmatus est, Cyrum, de quo dixeramus, de pontificatu eiecto, ad gubernandum monasterium suum Pontum redire praecepit. Hic Filippicus Constantino papae litteras pravi docmatis direxit, quas ille cum apostolicae sedis concilio respuit; et huius rei causa fecit picturas in porticu sancti Petri, quae gesta sex sanctarum sinodorum universalium retinent. Nam et huiusmodi picturas, cum haberentur in urbe regia, Filippicus iusserat auferri. Statuit populus Romanus, ne heretici imperatoris nomen aut chartas aut figuram solidi susciperent. Unde nec eius effigies in ecclesia introducta est, nec nomen ad missarum sollempnia prolatum. Hic cum annum unum et sex mensibus regnum gessisset, contra eum Anastasius, qui et Artemius dictus est, insurgens, eum regno expulit oculisque privavit, nec tamen occidit. Hic Anastasius litteras Constantino papae Romam per Scolasticum patricium et exarcum Italiae direxit, quibus se fautorem catholicae fidei et sancti sexti concilii praedicatorem esse declaravit.