Quapropter secundum Ptolemaeum, cui nunc temporis maxime ascribitur ratio iudicandi, manifestum est quod astrologus non potest dare plenam certitudinem suorum iudiciorum, praecipue in singulis. Quod etiam non solum ex his liquidum est, sed ex aliis eius sermonibus, quibus licet innuat possibilitatem iudicandi de multis cum rationabili certitudine, tamen tantam difficultatem simplicity arti inesse pronuntiat, ut facile pateat ipsum penitus definire, quod non debet astronomus de sufficienti certitudine in singulis gloriari. […] Ex quibus verbis et consimilibus manifestum est, quod de intentione Ptolemaei non est quod astrologus det in particulari certum iudicium et sufficiens in singulis; sed in universali, et medium inter necessarium et impossibile, et non in omnibus potest determi natum dare iudicium. Propter quod Avicenna, qui opera Ptolemaei complevit, ut ipsemet recitat in prologo libri Sufficiaitiae, manifestat in decimo Metaphysicae, quod astrologus non potest certificare in omnibus nec debet, propter instabilitatem materiae generabilis et corruptibilis, quae non in omnibus semper oboedit virtuti coelesti, ut dicit Messehalae ponens exemplum de magnete, quia virtus eius non habet potestatem super ferrum nisi in debita distantia et in aliis conditionibus quae exiguntur ad attractionem fuerit adaptatum.

А потому согласно Птолемею (которому в первую очередь в настоящее время приписывают [указанное] мнение [о необходимости и полной достоверности суждений астрологии]), ясно, что астролог не может дать полной достоверности своим суждениям, особенно, если речь идет о единичных вещах. И это ясно не только из этого, но и из других его высказываний, в которых он, хотя и утверждает возможность суждения о многом с разумной достоверностью, но, тем не менее, безусловно провозглашает (и легко увидеть, что он сам это ясно установил), что [этому] искусству присущи такие сложности, что астроном не должен кичиться тем, что он обладает достаточной достоверностью [суждений] о единичном […] Из этих и сходных слов очевидно, что Птолемей считал, что астролог способен представить достоверное и достаточное суждение не о частном и единичном, но об общем, и то, что утверждается в этом суждении, является средним между необходимым и невозможным, и что астролог может представить определенное суждение не во всех случаях. Вследствие этого Авиценна, который дополнил труды Птолемея, как он сам говорит в прологе к книге Исцеление, в X книге Метафизики показывает, что астролог не может и не должен предоставлять достоверное знание, ибо всем вследствие изменчивости материи вещей, подверженных возникновению и уничтожению, поскольку она не во всех случаях подчиняется силе небесных [тел], как утверждает Мессахала, приводящий пример о магните: его сила имеет власть над железом только на надлежащем расстоянии и при прочих условиях, которые требуются для того, чтобы он был способен притягивать [железо].

Et iterum sciunt, quod ordinatio divina potest omnia mutare secundum sui voluntatem, et propter hoc adiungunt semper in suis sententiis in fine hoc verbum, quod "sic erit, si Deus voluerit". Caeterum ipsimet sciunt et testantur, quod anima rationalis potest multurn mutare et impedire de effectibus stellarum, ut de infirmitatibus, et de pestilentiis frigoris et caloris, et fame, et multis, secundum quod Ptolemaeus in Centilogio dicit et docet. Et Hali exponit ipsum; et Isaac in libro Ferbium evidenter ostendit; et Aristoteles in libro Secretorum confirmat et declarat hoc idem. Nam quando praeviderint haec mala, possunt praeparare remedia. Unde dicit Isaac, quod "non accidit malum homini, nisi sit detentus ignorantia scientiae coelestis", et ponit exemplum in pestilentiis et in infirmitatibus et in voluntariis, in quibus haec scientia potest dare remedia, si complete sciretur. Ex his igitur manifestum est, quod philosophi non ponunt eventum rerum inevitabilem per coelestia in omnibus, nec infallibile iudicium in singulis, sed secundum possibilitatem huius scientiae, praecipue cum etiam addunt quod alia scientia, quae experimentalis vocatur, certius adhuc iudicat quam astronomia vulgata. Ita docet Ptolemaeus in libro De dispositione sphaerae, et patet de hac in sequentibus.

Перейти на страницу:

Все книги серии Францисканское наследие

Похожие книги