Dico ergo, sicut omnes naturales et medici et perspective concordant, quod cerebrum involvitur duplici pelle, quarum una vocatur pia mater, quae est immediate continens cerebrum; et altera vocatur dura mater, quae adhaeret concavitati ossis capitis, quod cranium vocatur. Nam haec durior est, ut resistat ossi, et alia est mollior et suavior propter mollitiem cerebri, cuius substantia est medullaris, et unctuosa, in qua phlegma dominatur, et habet tres distinctiones, quae vocantur thalami, et cellulae, et partes. Et divisiones in prima cellula sunt duae virtutes: et est una sensus communis in anteriori eius parte consistens, ut Avicenna dicit primo De anima, qui est sicut fons respectu sensuum particularium, et sicut centrum respectu linearum exeuntium ad eodem puncto ad circumferentiam secundum Aristotelem secundo De anima, qui iudicat de singulis sensibilibus particularibus. Nam non completur iudicium de visibili antequam species veniat ad sensum communem, et sic de audibili et aliis, ut patet ex fine De sensu et sensato, et secundo De anima, et iudicat de diversitate sensibilium ut quod in lacte sit album aliud a dulci, quod non potest facere visus, nec gustus, eo quod non discernunt extrema, ut Aristoteles vult secundo De anima. Et iudicat de operibus sensuum particularium, nam visus non sentit se videre, nec auditus percipit se audire, sed alia virtus quae est sensus communis, ut vult Aristoteles secundo De somno et vigilia. Eius autem operatio ultima est recipere species venientes a sensibus particularibus, et complere iudicium de eis. Sed non retinet eas propter nimiam lubricitatem instrumenti sui, secundum quod vult Avicenna primo De anima. Et ideo oportet quod sit alia virtus animae in ultima parte primae cellulae, cuius officium est retinere species venientes a sensibus particularibus propter sui temperatam humiditatem et siccitatem, quae vocatur imaginatio, et est area ac repositorium sensus communis, secundum Avicennam ponentem exemplum de sigillo, cuius speciem aqua bene recipit, sed non retinet propter sui superfluam humiditatem: cera vero bene retinet propter sui temperatam humiditatem cum siccitate. Unde dicit quod aliud est recipere et aliud retinere, sicut patet in his exemplis. Et sic est in organo sensus communis et imaginations. Et tamen tota virtus composita ex his duabus, scilicet, quae occupat totam cellulam primam, vocatur phantasia. Nam ex secundo De anima et De somno et vigilia et libro De sensu et sensato patet quod phantasia et sensus communis sunt idem secundum subiectum, differentes secundum esse, ut Aristoteles dicit, et quod phantasia et imaginatio sunt secundum subiectum, differentes secundum esse. Quapropter phantasia comprehendit utramque virtutem, et non differt ad eis nisi sicut totum a parte. Et ideo cum sensus communis recipiat speciem, et imaginatio retineat eam, sequitur iudicium completum de re, quod exercet phantasia.