Sciendum est quod imaginatio et sensus communis et sensus particularis non iudicant per se nisi de viginti novem sensibilibus; ut visus de luce et colore; tactus de calido et frigido, humido et sicco; auditus de sono; olfactus de odore; gustus de sapore. Et haec sunt novem propria sensibilia, quae suis sensibus, ut nominavi, appropriantur, de quibus nullus alius sensus particularis potest iudicare. Sunt autem viginti alia sensibilia, scilicet remotio, situs, corporeitas, figura, magnitudo, continuatio, discretio vel separatio, numerus, motus, quies, asperitas, laevitas, diaphaneitas, spissitudo, umbra, obscuritas, pulchritudo, turpitudo, item similitudo et diversitas in omnibus his, et in omnibus compositis ex his. Et praeter haec sunt aliqua, quae collocantur sub aliqua vel aliquibus istarum, ut ordinatio sub situ, et scriptura et pictura sub figura et ordinatione; et sicut rectitudo et curvitas, et concavitas et convexum, quae collocantur sub figura; et multitudo et paucitas, quae collocantur sub numero; et sicut aequalitas, et augmentum, et diminutio, quae collocantur sub similitudine et diversitate; et sicut alacritas et risus et tristitia, quae comprehenduntur ex figura formaque faciei; et sicut fletus, qui comprehenditur ex figura faciei cum motu lachrymarum; et sicut humiditas et siccitas, quae collocantur sub motu et quiete, quoniam ex sensu visus non comprehenditur humiditas, nisi ex liquiditate corporis humidi, et ex motu unius partis illius ante aliam, et siccitas comprehenditur ex retentione partium sicci, et ex privatione liquiditatis. Hic tamen considerandum, quod Aristoteles vult secundo De Generatione quod humidum et siccum uno modo sunt qualitates primae, quae naturaliter elementis debentur, et per eas oriuntur inelementalis humiditas et siccitas, quae reducuntur ad primas, et causantur ab eis. De primis ergo dictum est, quod sunt sensibila propria, et solo tactu perceptibilia. De aliis fit hie mentio. Prima enim humiditas est, quae de facili transit in omnes figuras male terminabiles de se, et bene termino alieno, ut in aere maxime, et deinde in aqua. Siccum e contrario, et hoc maxime in terra, secundario in igne. Hic vero vocatur humiditas pro liquido et lubrico, et siccum vocatur aridum et coagulatum. Et est sic de multis aliis, quae reducuntur ad species et modos visibilium principales superius enumerates. Et haec omnia patent ex primo Ptolemaei De opticis et ex secundo Alhazen De aspectibus, et ex aliis auctoribus perspectivae. Et sunt sensibilia communia, de quorum aliquibus exemplificat Aristoteles secundo De anima et in principio De sensu et sensate, ut de magnitudine, et figura, motu, quiete et numero; sed non solum sunt ista sensibilia communia sed omnia praedicta, licet vulgus naturalium non consideret hoc, quia non est expertum per scientiam perspectivae. Nam sensibilia communis non sic dicuntur quia sentiantur a sensu communi, sed quia communiter ab omnibus sensibus particularibus vel a pluribus determinantur, et maxime a visu et tactu, quia Ptolemaeus dicit secundo Perspectivae, quod tactus et visus communicant in omnibus his viginti. Et haec viginti novem, cum eis quae reducuntur ad ea, sentiuntur a sensibus particularibus, et sensu communi, et imaginatione, et non possunt hae virtutes animae de aliis sensibilibus per se iudicare nisi per accidens. […]