Et si contra hoc allegentur Alhazen, et Avicenna tertio De anima, et Averroes in libello suo De sensu et sensato, respondeo quod non sunt contra generationem speciei visus, nec contra hoc quod faciat ad operationem visus, sed contra eos, qui posuerunt aliquod corpus ut speciem visibilem vel consimilem protendi a visu usque ad rem visam, per quod visus sentiret rem ipsam, et quod raperet speciem rei visae ac reportaret eam in visum. Haec enim fuit opinio aliquo rum antiquorum in hac parte, qui nondum fuerunt experti certitudinem visionis. Dicendum est ergo quod praedicti philosophi, scilicet, Alhazen et Avicenna et Averroes, nihil aliud impugnant, sicut patet ex eorum textu. Sed tamen vulgus imbuitur contrario propter exemplum Aristotelis in Topicis, quia quod quilibet audit a iuventute trahit in consuetudinem, ut aliud recipere non velit. Aristoteles enim in libro Topicorum, quia dat artem arguendi ad omne problema, ponit exempla, quae sunt positiones philosophorum de quibus fuit dubitatio et sermo communis inter eos, sicut manifestum est ex libro illo. Et ideo illud exemplum famosum, quod visus fiat intus suscipiendo et non extramittendo, recitat secundum opiniones famosas. Nam Stoici sic posuerunt. […] Non ergo asserit Aristoteles quod visus non fiat extramittendo, sed recitat secundum opinionem vulgatam, et pro exemplo non pro veritate. Quod etiam secundo De anima nitatur ostendere, quod universaliter sensus est de genere virtutum passivarum, et non docet sensum esse activum: dicendum est, quod hoc fuit necessarium propter positionem sui magistri Platonis, et multorum Platonicorum. Nam vulgatum fuit inter eos, quod visus tantummodo fuit activus, et quod emitteret speciem visibilem ad omnia visibilia contuenda, unde subito ad astra visus secundum eos mittit speciem visibilem qui contuetur ea et reddit visui species earum. Et ideo Aristoteles, qui voluit certificare de singulis secundum possibilitatem sui temporis, reprobavit utramque opinionem de visu, scilicet Stoicorum, qui posuerunt eum tantum esse passivum, et Platonicorum, qui voluerunt esse tantum vel principaliter activum. […] Sed unam scilicet Stoicorum libro De animalibus destruit, aliam Platonicorum libro De anima, sicut ei placuit. Exercitati vero in philosophia Aristotelis et praecipue in perspectiva aestimant quod visus est activus et passivus. Nam recipit speciem rei visae, et facit suam virtutem in medium usque ad visibile. Quoniam multiplicatio speciei ad omnem distantiam est in instanti, ut plures aestimant, vel magis in tempore sed tamen insensibili, et latet sensum hoc tempus propter sui parvitatem.

Перейти на страницу:

Все книги серии Францисканское наследие

Похожие книги