Попутно рекомендуем Вашему христианскому Величеству нашего дражайшего сына, священника Кандида, равно как и малый патримоний нашей Церкви, что расположен на землях, зависимых от Вашего христианского Величества; просим Вас, чтобы во всем ему была бы оказана милость Вашего покровительства.
4. Письмо за сентябрь 597 г.{1073}
Gregorius Brunigildae reginae Francorum
Quanta in omnipotentis Dei timore excellentiae uestrae mens soliditate firmata sit, inter alia bona quae agitis, etiam in sacerdotum eius laudabiliter dilectione monstratis. Et magna nobis fit de christianitate uestra laetitia, quoniam, quos uenerantes ut famulos re uera Christi diligitis, augere honoribus studetis.
Decet enim uos, excellentissima filia, decet tales existere, ut subiectae possitis esse dominatori. In eo enim regnum potestatis uestrae et subiectis gentibus confirmatis, in quo timori omnipotentis Domini mentis colla subicitis, et unde uosmetipsas semitio creatoris subditis, inde uobis uestros subditos ad seruitium deuotius obligatis.
Susceptis itaque epistolis uestris, ualde nobis excellentiae uestrae studium placuisse signamus atque fratri et coepiscopo nostro Syagrio pallium dirigere secundum postulationem uestram uoluimus. Propter quod et serenissimi domni imperatoris, quantum nobis diaconus noster, qui apud sum response ecclesiae faciebat, innotuit, prona uoluntas est et concedi hoc omnino desiderat. Atque multa de praedicto fratre nostro tarn uobis quam etiam aliis testificantibus ad nos bona perlata sunt, maxims uitam eius Iohanne regionario ad nos remeante cognouimus. Et quid in fratre nostro Augustino fecerit audientes, redemptorem nostrum benedicimus, quia eum sacerdotis nomen etiam operibus implere sentimus.
Sed res plurimae restiterunt, quae nos hoc interim facere minime permiserunt. Primum siquidem, quia si qui pallium ipsum uenerat accepturus scismaticorum errore tenetur implicitus. Deinde quod non id ex uestra petitione sed ex nobis transmissum uoluistis intellegi. Extra hoc autem quia nee is qui eo uti desiderat directa ad nos hoc sibi largiri speciali petitione poposcerat et tantam causam nullomodo praebere sine eius postulatione debuimus, maxime quia et prisca consuetudo obtinuit, ut honor pallii nisi exigentibus causarum meritis et fortiter postulanti dari non debeat.
Nos tamen, ne uestrae excellence desiderium sub praetextu cuiusdam excusationis forsitan uideremur uelle differre, dilectissimo filio nostra Candido presbytero pallium praeuidimus dirigendum, iniungentes ei ut uice nostra congrua id debeat obseruatione tribuere. Unde necesse est ut ex opere suprascriptus frater et coepiscopus noster Syagrius, facta cum aliquantis suis episcopis petitione, hoc sperare atque earn praedicto debeat dare presbytero, quatenus digne eiusdem pallii usum cum Dei gratia ualeat adipisci.
Ut ergo haec uobis cura ante oculos creatoris nostri in fructu sit, christianitatis uestrae sollicitudo diligenter inuigilet et nullum, qui sub regno uestro est, ad sacrum ordinem ex datione pecuniae uel quarumlibet patrocinio personarum seu proximitatis iure patiatur accedere, sed ille ad episcopatus uel alterius sacri ordinis officium eligatur, quern dignum uita et mores ostenderint, ne, si, quod non optamus, honor uenalis fuerit sacerdotis, simoniaca in illis partibus haeresis, quae prima in ecclesia prodiit et patrum sententia est damnata, consurga et regni uestri, quod absit, uires imminuat. Nam graue omnino et ultra quam dici potest facinus est spiritum sanctum, qui omnia redemit, uenundare.
Sed et hoc uobis curae sit, ut, quia, sicut nostis, neophytum egregius praedicator ad sacerdotii regimen omnino uetat accedere, nullum ex laico patiamini episeopum consecrari. Nam qualis magister erit, qui discipulus non fuit? Aut quemadmodum ducatum gregi dominico praebeat, qui disciplinae pastoris subditus ante non fuerit? Si cuius ergo talis uita constiterit, ut ad hunc dignus sit ordinem promoueri, prius ministerio debet ecclesiae deseruire, quatenus longae exercitationis usu uideat quod imitetur, et diseat quod doceat, ne forte onus regiminis conuersionis nouitas non ferat, et ruinae occasio de prouectus inmaturitate consurgat.
Qualiter autem se excellentia uestra erga fratrem et coepiscopum nostrum Augustinum exhibuerit quantamque illi Deo sibi aspirante caritatem impendent, diuersorum fidelium relatione cognouimus. Pro quo gratias referentes diuinae potentiae misericordiam deprecamur ut et hie uos sua protectione custodiat et, sicut inter homines ita quoque et post multorum annorum tempore in aeterna faciat uita regnare.