Ι Iudicii signum tellus sudore madescet.Η E caelo Rex adveniet per saecla futurus,Σ Scilicet ut carnem praesens, ut iudicet orbem.Ο Unde Deum cernent incredulus atque fidelisY Celsum cum Sanctis aevi iam termino in ipso.Σ Sic animae cum carne aderunt, quas iudicat ipse,Χ Cum iacet incultus densis in vepribus orbis.Ρ Reicient simulacra viri, cunctam quoque gazam,Ε Exuret terras ignis pontumque polumqueΙ Inquirens, taetri portas effringet Averni.Σ Sanctorum sed enim cunctae lux libera carniΤ Tradetur, sontes aeterna flamma cremabit.Ο Occultos actus retegens tunc quisque loqueturΣ Secreta, atque Deus reserabit pectora luci.Θ Tunc erit et luctus, stridebunt dentibus omnes.Ε Eripitur solis iubar et chorus interit astris.Ο Volvetur caelum, lunaris splendor obibit;Y Deiciet colles, valles extollet ab imo.Y Non erit in rebus hominum sublime vel altum.Ι Iam aequantur campis montes et caerula pontiΟ Omnia cessabunt, tellus confracta peribit:Σ Sic pariter fontes torrentur fluminaque igni.Σ Sed tuba tum sonitum tristem demittet ab altoΩ Orbe, gemens facinus miserum variosque labores,Τ Tartareumque chaos monstrabit terra dehiscens.Η Et coram hic Domino reges sistentur ad unum.Ρ Reccidet e caelo ignisque et sulphuris amnis[179].
Перейти на страницу:

Похожие книги