Casu autem evenit, ut tu pridie in domo Porcelli, amici esses et eo in convivio folliculos haberetis. Magnum quidem folliculum viridem acceperas et unus ex Leporis cognatis caeruleum quendam magnum acceperat et reliquerat, quia pusillior erat quam ut convivii particeps esset. Viridem igitur atque caeruleum tecum domum tuleras.
'Utrum mavis? Pum interrogavisti.
Pu caput ungulis sublevans diligentissime secum meditatus est.
'Nunc se res sic habet, dixit. 'Mel cum folliculo querenti omnium est primum apes de adventu suo certiores non facere. Ergo si folliculum viridem habes, fortasse cogitare poterunt te partem modo arboris esse nec te animadvertent; si autem caeruleum habes cogitare poterunt te partem coeli esse, neque te animadvertent. Quaeritur: quid est veri similius?
'Nonne te sub folliculo animadvertent? rogavisti.
'Fortasse animadvertent me, fortasse autem minime, dixit Winnie ille Pu.
'De apibus semper dubitandum est. Ac paulisper meditatus subjunxit: 'Conabor nubecula parva et nigra videri. Id eos decipiet.
'Quod cum ita sit, tibi folliculus caeruleus est praeferendus, respondisti et ita res statuta est.
Ambo igitur cum folliculo caeruleo abistis et tu sclopetum ad omnem eventum adtulisti, sicut tuus est mos. Winnie ille Pu autem ad conceptaculum aquae lutulentae, quam noverat iit ibique sese volvit et revolvit dum totus nigro colore infectus fuit. Deinde, cum folliculus ad magnitudinem maximam inflatus esset, et tu cum Puo folliculi funiculum tenuisses et repente dimisisses, Pu eleganter sublimis abiit et cum cacumine quercus pari linea sed viginti pedibus intermissis constitit.
'Io, triumphe! clamavisti.
'Optime, nonne? Pu clamavit. 'Qualem speciem praebeo?
'Speciem ursi folliculum tenentis, respondisti.
'Nonne, Pu timide rogavit, 'nonne videor nubecula nigra et parvula in coelo caeruleo?
'Non admodum.
'Esto, forsitan hic in excelso aliter appareat. Et — inquam — de apibus semper dubitandum est.
Venti afflatus vero, quo ad arborem admoveretur cessavit, constitit igitur. Poterat mel prospicere, poterat mel odorari, nequivit autem mel attingere.
Parumper commoratus te superne vocavit:
'Christophore Robine! susurravit magna voce.
'Hem?
'Credo apes suspicionem haberel'
'Quid habent?
'Nescio. Sed aliquid mihi dicit: suspicionem.
'Fortasse suspiciunt te mel eorum petere?
'Fieri potest. De apibus semper dubitandum est.
'Parumper iterum silentium fuit, postea autem denuo deorsum vocavit:
'Christophore Robine!
'Quid ergo est?
'Habesne domi umbellam?
'Credo me unam habere.
'Velim umbellam adferas, teneas et ultro citroque commans intentis in coelum oculis dictites "Tut-tut, pluviae impendent." Credo te hoc modo mihi in deceptione apium adjuturum esse.
Licet tecum riseris: 'Vetule, stultule urse! nihil aperte dixisti quia eum admodum dilexisti et umbellam petitum domum isti.
'Te ecce, Winnie ille Pu deorsum clamavit simul ac ad arborem redisti. 'Iam trepidavi! Certe reperi apes nunc suspicionem habere!
'Vis me umbellam expandere?
'Volo, sed exspecta momentum temporis. Efficaciter agendum est. Apis praesertim fallenda est regina apium. Potesne ab imo reginam ipsam videre?
'Non possum.
'Dolendum est. Nunc si umbellam tenens citro ultroque commees et dicas: "Heu, eheu, aliquid imbrem praemonet," ego quoque quantum plurimum potero, praestabo et carmen quoddam nebulosum canam, sicut nubeculis parvulis canere datum est. . age, perge!
Dum ultro citroque commeabas num nubes minaturae essent scire avens Winnie ille Pu carmen istud cantitavit:
Apes sicut antea magna cum suspicione bombilabant. Nonnullae ex apiario egressae, reapse, nubeculam alteram stropham carminis cantantem circumvolabant et una ex illis per punctum temporis in naso nubeculae se posuit deinde autem alis se sustulit.
'Christophore — heus — Robine, clamavit nubecula.
'Quid est?
'Mecum cogitavi et consilium magni momenti cepi. Istud est genus falsum apium!
'Serion' dicis tu?
'Sane, est genus falsum. Credo igitur eas mel falsum conficere, annon?
'Ain' tu?
'Sane. Censeo igitur mihi descendendum esse.
'Quomodo? rogavisti.
Qua de re Winnie ille Pu nondum secum meditatus erat. Funiculo repente e manibus misso — bump — praecipitaret et imaginem eam in animo abhorrebat. Itaque diutissime meditatus dixit:
'Christophore Robine, folliculum ictu sclopeti perforare debes. Adtulisti sclopetum.?
'Scilicet, adtuli, dixisti. 'Sed ita folliculum, diruo, dixisti.
'At ni id fit, dixit Pu, 'me folliculum dimittere oportet et egomet diruor!
Quibus ursi verbis auditis vidisti quomodo res se haberet et sclopetum folliculo caute collineans globum e fistula emisisti.
'Vae! exclamavit Pu.
'Procul aberravi? rogavisti.
'Minime aberrasti, dixit Pu, 'sed aberrasti a folliculo.