'I et vide Bubo! Pu parum habet cerebri et aliquid inconsiderati facere potest, et eum valde diligo, Bubo. Tenes quid dicam, Bubo?
'Optime, dixit Bubo. 'Eo. Statim huc revertor. Et alis se sustulit.
Aliquanto post revertit.
'Pu abest, dixit.
'Abest?
'Aderat. In ramo arboris cum vasibus mellis sedebat. Sed nunc illic non est.
'O Pu, exclamavit Christophorus Robinus. 'Ubi es?
'Ecce me, sonavit a tergo vox grunniens.
'Pu!
Alter alterum amanter complexus est.
'Quomodo huc pervenisti? rogavit Christophorus Robinus simul ac iterum loqui valuit.
'In nave mea, dixit Pu superbus. 'Nuncium maximi momenti in lagenula accepi, sed propter oculos madefactos legere nequeo, attuli igitur, in mea nave. His superbis verbis nuncium Christophoro Robino porrexit.
'Scripsit meus ista Porcellus! exclamavit nuncio lecto Christophorus Robinus.
'Nihil quod ad Pum pertinet in nuncio? rogavit super humeros eius spectans ursus.
Christophorus Robinus nuncium clara voce legit.
'Sunt isti "P' Porcelli? Credidi eos Puos esse.
'Statim eum servare oportet! Credidi eum tecum fuisse, mi Pu! Bubo, potesne eum humeris attollere?
'Minime, dixit Bubo graviter secum cogitans. 'Dubito num musculi dorsuales necessarii. .
'Tum vero potesne protinus ad eum volare et eum de auxilio nostro certiorem facere? Et Pu atque ego de auxilio cogitabimus et quam ocissime accurremus. Tace modo, Bubo, festina! Etiam tum de aliqua re dicenda cogitans Bubo se alis levavit.
'Dic age Pu, dixit Christophorus Robinus. 'Ubinam est navis tua?
'Ut verum fatear, Pu eum ad ripam insulae descenderent, explicavit, 'aliquantulum discedit a communi genere navium. Modo navis, modo autem potius calamitas est. Prout accidit.
'Accidat quid?
'Accidit, ut insuper, accidit ut infra vas essem. .
'Bene, sed ubi est?
'Hicce, dixit Pu, 'Ursum fluctuantem' digito indicans.
Non erat quod Christophorus Robinus exspectaverat, sed quo diutius vas contemplabatur, eo magis qualis ursus fortis et prudens Pu esset cogitabat, et quo magis Christophorus Robinus hoc cogitabat, eo magis Pu oculos modeste secundum nasum dejecit haec omnia non esse praetendens.
'Sed navis nos duos non capit! dixit Christophorus Robinus maestus.
'Cum Porcello tres sumus.
'Tribus etiam minor est. O urse mi, quid faciamus?
Tum autem Ursus, Ursus Pu, Winnie ille Pu, P. A. (Porcelli amicus), S. L. (Socius Leporis), P. E. (Poli explorator), C.I.I.Q.C.I. (consolator Ioris, ille qui caudam invenit) — Pu ipse consilium tam prudens dedit, ut Christophorus Robinus eum ore hiante et intentis oculis intuitus sit et vix crederet illum eundem esse ursum parvi cerebri, iam diu dilectum et amatum.
'In umbella navigare possumus, dixit Pu.
’??’
'In umbella navigare possumus.
'!!!!!!
Quia Christophorus Robinus illico intellexit id fieri posse. Umbellam aperuit et inverso apice in aqua collocavit. Fluctuabat sed vacillabat. Pu primus intravit. Iam dicturus erat omnia bene se habere, cum animadvertit quod haud bene se haberent itaque post potum brevem et nullo modo desideratum per aquam ad Christophorum Robinum revertit. Deinde navem conjunctim conscenderunt et vacillatio desivit.
'Navem "Cerebrum Pui" vocabo, dixit Christophorus Robinus et CEREBRUM PUI vela ventis dedit et cursum in Africum direxit, venuste se convertens.
Mentibus fingere potestis Porcelli gaudium, cum postremo ei navis obviam se dedit! Insequentibus annis libenter cogitabat se per totum tempus terribilis inundationis maximo in discrimine versatum fuisse, sed unicum periculum nihil nisi ultima semihora captivitatis fuerat cum Bubo qui nuper advolaverat in arboris eius ramo residens ei solacium praeberet et historiam longissimam de matertera narraret, olim perperam ovum gaviae enixa et historia pergebat et pergebat sicut haec sententia donec Porcellus, qui sine magna spe e fenestra attentas aures praebuerat, tranquille et naturaliter obdormivit et lente versus aquam delapsus est, quoad digitis tandem pedum haesit cum autem contigit, ut Bubo repente magna voce vagitum daret, qui pars historiae erat, videlicet quod matertera dixerat, et Porcellus expergefactus vixdum tempus habuit in tutum resiliendi et dicendi: 'Mirum, et fecit quid?. . bene, vobis mentibus fingere potestis gaudium cum postremo conspexit bonam navem CEREBRUM PUI (navis magister: Christophorus Robinus; progubernator: Ursus Pu) aequor transcurrentem ad eum servandum. .
Ac quia haec est vera clausula fabulae et ego ultimam post sententiam defatigatus sum, puto me hic finem facere.
X
Quo in capite Christophorus Robinus convivium in honorem Pui dat et 'Valete' dicimus