'Insidere, sicut scitis, eis nihil confert, subjunxit, oculis inter masticandum sursum conversis. 'Vitalitatem tollit. Aliquantulum considerationis, aliquantulum respectus aliorum totam significant distinctionem.
Christophorus Robinus pransus statim aliquid Leporis in auriculam susurravit et Lepus dixit: 'Sane, optime, et conjunctim adverso flumine paululum ambulabant.
'Tibi dico, ceteris non item, dixit Christophorus Robinus.
'Ita est, dixit Lepus vultum adducens.
'Est — scire cupivi — est solum — Lepus, censeo te ignorare: qualis est adspectus poli septentrionalis?
'Sane, dixit Lepus barbam malis demissam perfricans. 'Nunc rogitas!
'Olim noveram sed aliquo modo oblitus sum, dixit obiter Christophorus Robinus.
'Ridiculum est, dixit Lepus, 'sed ego quoque aliquo modo oblitus sum, quamvis olim non ignoravissem.
'Censeo palum terrae infixum esse.
'Polum, si nec pila nec pilum sit palum esse oportet. Et palum terrae infixum esse oportet, quia non est locus alius ad palum collocandum idoneus.
'Hoc est quod egomet cogitaveram.
'Quaeritur autem, dixit Lepus.
'Id est, quod quaerimus, dixit Christophorus Robinus.
Ad ceteros redierunt. Porcellus recumbens altiore somno dormiebat. Ru faciem et ungulas in rivulo lavabat, dum Canga omnibus superbe explicat nunc prima vice ipsum sibi faciem lavare, Bubo autem Cangae fabellam gratiosam narrabat plenam verborum longorum sicut 'Encyclopaedia' et 'Rhododendron, quam Canga non auscultabat.
'Omnes has ablutiones non magni aestimo, obmurmuravit Ior. 'O tempora, o mos ablutionis retroauricularis! Quid tibi videtur Pu?
'Sane, dixit Pu, 'puto. .
Sed nunquam, quid Pu cogitaverit, sciemus, quia Ru repente vagitum dedit, fluvius strepuit et Canga clamando cuncta pavore complevit.
'De ablutionibus hactenus, dixit Ior.
'Ru in aquam lapsus est! exclamavit Lepus et ipse ac Christophorus Robinus eum a periculo vindicatum accucurrerunt.
'Videte me natantem! vagivit Ru medio ex turbine et per cataractas ad proximum turbinem vectus est.
'Bene te habes, Ru carissime? clamavit Canga sollicite.
'Bene, dixit Ru. 'Videte me na. . et per proximas cataractas ad proximum turbinem vectus est.
Unusquisque aliquid ad auxiliandum fecit. Porcellus, iam omnino expergefactus, leves saltus dabat 'U, inquam' clamando; Bubo explicabat in casibus improvisis et temporariis immersionis capite ex aqua exstare magni momenti esse; Canga secundum ripam subsultans:
'Bene est Ru, advenio, clamavit Christophorus Robinus.
'Unum e vobis aliquid transversum flumen porrigere oportet, clamavit Lepus.
Pu autem iam aliquid egit. Ab Ruo spatium duorum turbinum secundum flumen distans palum longum ungulis tenens stabat, et Canga advenit et alteram extremitatem prehendit et conjunctim palum transversum partem inferiorem turbinis tenuerunt. Et Ru, etiam tunc superbus 'Videte me natantem' clamans contra palum vectus est et emersit.
'Nonne me natantem vidistis? pipivit Ru alacriter dum Canga eum vituperat et perfricat. 'Pu me natantem vidisti? Quod feci natare vocatur. Lepus, quid fecissem, vidisti? Natabam. Eja Porcelle! Porcelle inquam! Quid me fecisse cogitas? Natabam! Christophore Robine! Me. .
Sed Christophorus Robinus non auscultabat. Pum contemplatus est.
'Pu, dixit, 'ubi invenisti palum? Pu palum simul ungulis tenebat et oculis.
'Inveni, dixit, 'et utilem esse putavi. Denique collegi.
'Pu, dixit sollemniter Christophorus Robinus, 'expeditio finita est. Invenisti Palum Septentrionalem!
'O, dixit Pu.
Ior caudam in aquam mergens sedebat, dum omnes revertunt.
'Dicite Ruo adhibeat celeritatem, dixit 'Cauda frigescit. Nolo mentionem faciam, sed facio. Nolo lamentari, sed ecce: cauda friget.
'Ecce me, vagivit Ru.
'En, ades!
'Me natantem vidisti?
Ior caudam ex aqua traxit et ultro citroque jactavit.
'Sicut exspectabam, dixit. 'Sensum omnino perdidit. Torpet. Mehercle, ita est. Torpet. Bene, si nemini curae est, certe iustum est.
'Doleo quia doles, vetule Ior! Tibi caudam detergo, dixit Christophorus Robinus, muccinium extraxit et caudam confricuit.
'Gratias tibi ago habeoque, Christophore Robine! Unicus rerum caudalium expertus adpares. Nunquam cogitant nonnulli — hinc illae lacrimae! Non possunt aliquid mentibus fingere. Cauda
'Noli curare Ior, dixit Christophorus Robinus, quam maxime assidue fricans.
'Magis sensum caudae habet, fortassis. Iterum pertinet, si tenes quid dicam.
'Heus Ior, dixit Pu, cum palo suo adveniens.