Ibique nobilis vir ser Iohannes Aymo, advocatus d(ict)or(um?) dominorum procur(atorum) commissar(iorum) et pro eis legittime script(us) in curia, sic allegando dicebat, quod cum prefatus condam ser Petrus Stornello de millessimo trecentesimo octogesimo ex(iste)ns Veneciis et videns dictum ser Marcum pauperem et ammisisse conditionem sue facultatis et habere filios, pro conviando ipsum dedit dicto ser Marco certos denarios et sibi emit pannos et alias multas res et eum Tanam destinavit cum rebus predictis, que omnia in totum ceperunt Iibr(as) viginti unam, sold(os) septem, denar(ium) unum grossorum auri, sicut apparet in libro dicti ser Petri Stomelo ad cartas viginti quinque, que quantitas reducta est ad sumos et bisantia, et capit bisantia novem centum et triginta novem, tang(os) 9 monete Tane, de qua quantitate dictus ser Marcus nunquam dedit aliquid predicto condam ser Petro nec aliquam sibi consignavit rationem, sicut clare apparet per libros ipsius ser Petri. Et si de ratione predicta dictus ser Petrus aliquod recepisset, illud ad computum multum bene posuisset dicti ser Marci, sicut posuit alias eorum amborum rationes. Et sic evidenter apparet ipsum ser Marcum debitorem remansisse et esse quantitatis predicte. Et pro maiori declaratione iudicii dicebat qualiter dona Catarutia Anave, olim uxor ipsius condam ser Marci clarius informata de denariis et rebus, quos et quas dictus ser Petrus dederat suprascripto condam ser Marco eius attinenti per suum test(amentu)m scriptum de milleximo quadringentesimo sexto decimo ad cautellam eiusdem ser Marci viri sui, de dicta quantitate ordinando, declaravit quod dictus ser Marcus non posset mollestari de libris viginti quinque grossorum auri de quibus apparet debitor per librum condam[1693] ser Petri prefati, et ipsi ser Marco eam quantitatem remisit per ipsum suum testamentum tamquam persona succedens bona dicte condam sue matris, que fuit succetrix bonorum dicti condam ser Petri Stomelo; et sic verificatur per testamentum dicte condam done Catarutie, eum condam ser Petrum fuisse creditorem ipsius condam ser Marci de quantitate superius declarata et scripta in libro dicti condam ser Petri. Et si quis vellet allegare, quod ipse condam ser Marcus fuisset a dicto debito absolutus per eam donam Catarutiam succetricem ex tenore sui testamenti, respondetur, quod mater dicte condam done Catarutie non potuit succedere aliqua bona dicti condam ser Petri nisi ea, que forent ultra legata contenta in suo testamento, nec fieri pot(uit) residuum per consuetudines et decreta patrie, nisi primo so!ut(is) legatis in tali testamento declarat(is). Et cum deficiant solvi legata trium summarum capientium ultra ducatos mille auri et ultra eas summas solvi deficiat unum legatum annualle ducatis[1694] vigintiquinque, ergo clare sequitur, quod absolutio facta ipsi condam ser Marco per eam suam uxorem de dicto debito tenere non potest, nec aliqualiter nocere dictis actoribus et sic dictus condam[1695] ser Marcus remanet tantum obligatus dictis actoribus. Ulterius eo, quod ser Petro reperienti[1696] se esse Tane de miilessimo trecentesimo nonagesimo primo et se habere multas mercantias de sua et aliorum ratione, et volente ire in Zitercanum infra terram et non valente secum portare tute dimisit in manibus dicto condam ser Marci Anave rationabilem rationem partim de ratione propria ipsius condam ser Petri et partim de ratione suorum sotiorum, inter quas sibi dimisit caratellos viginti quatuor melis de ratione condam ser Bernardi Georgio et ipsius condam ser Petri. Et cum dictus condam ser Marcus vendiderit ipsum quantitatem melis et male distribuerit denarios ipsius melis in superfluis expensis. Insuper occurerit quod reverso prefato condam ser Petro Stomelo de millessimo trecentesimo nonagesimo secundo, et eo suam volente videre rationem cum ipso condam ser Marco de ipsa quantitate mellis repererit de ea ratione deficere bisantia septem centum septuaginta duo, de quibus ad eum ser Bemardum tangebant per sua dimidia parte bisantia trescentum nonaginta sex. Et sic idem ser Petrus per suas litteras avisavit eum ser Bemardum et sibi de ipso meile computum designavit consignando eidem ser Bernardo dictum ser Marcum pro debitoris ipsius dimidie partis, qui ser Bemardus dicto computo contradixit, nolens ipsum ser Marcum pro debitore aliqualiter acceptare. Et de facto ipsius ser Petri commissaria fuit similiter coniucta ad scontanduin prefato ser Bemardo dicta bisantia trescentum octuaginta sex pro ipso debitore, que summa est incisa penes eos actores et quantitas ipsius summe fuit per eos actores persoluta de bonis eorum commissi ipsi ser Bemardo. Ex qua causa ipse ser Marcus venit restare debitor suprascripti condam ser Petri et eius commissarie in tota illa sorte eorum bisantiorum setincentorum septuaginta duorum monete Tane.