Ex adverse autem dicte petitioni predictorum dominorum procuratorum annotate manu Marci Stomelo respondebat prefatus ser Nicolaus Lippamano solus commissarius suprascripti condam ser Marci Anave ex tenore sui ultimi testamenti, facti, completi et roborati manu condam ser Ang(e)li condam ser Andreierii notarii Veneciarum in millessimo quadringentesimo… mensis… die.Jndicione, respondenti, quod, sicut est manifestum judicatui presenti et sicut cavetur in petitione predicta, sunt anni viginti octo vel circa, quibus prefatus ser Petrus Stornello suum diem ultimum clausit, a quo tempore citra quaterni suprascripti ser Petri quibus sit predicta petitio continuo steterunt in manibus dominorum procuratorum de citra predecessorum predictorum dominorum procuratorum, qui fuerunt commissari! ipsius ser Petri et fuerunt plene informati de omni eo, quod in eis quaternis annotatum est, sicut domini judices poterunt clare cognoscere et etiam[1698] possunt videre iam pluribus annis preteritis, prefatus Marcus Stomelo, qui est bone discretionis continuo ivit per palatium, sicut est manifestum prefatis dominis commissariis ipsius ser Petri Stornello, vidit et examinavit dictos quaternos et de premissis fuit et est bene avisatus et continuo informatus, ut a dictis dominis procuratoribus et a ser lohanne Aymo eorum advocato domini indices poterunt persentire. Et dum dictus condam ser Marcus Anave vixit, qui obiit die… mensis ianuarii elapsi, quod tempus est anni viginti sex a die mortis dicti condam ser Petri Stornello, usque in die mortis dicti condam ser Marci Anave, et dum ipse ser Marcus Anave stetisset per totum ipsum terminum Veneciis et in Trivisana ad casallem, dictus ser Nicolaus, commissarius ignorat causam quare predicti domini procuratori commissarii predicti sive dictus Marcus Stornello, qui cum tanta anxietate et festinantia petunt de presenti, non petierint et non solicitaverint in preteritum in vita suprascripti ser Marci, cum et (iam) habuerint ipsi domini procuratores et prefatus Marcus Stornello ad demostrandum et probandum illud, quod in petitione predicta continetur. Et dicit ipse commissarius[1699] nulla alia cum fuit, nisi quia ipse Marcus Stornello sciebat, dicens, quod ser Marcus Anave fuisse de suis iuribus et probationibus per optime informatum et bene clarificavit mentem predictorum dominorum procuratorum preteritorum cum quibus, ut clarissime comprehendendum est, debuit ser Marcus Anave remansisse concors. Et maxime respectu testificationis ser Francisci Fuscareno annotate in hac curia, que testificatio erat eisdem dominis procuratoribus manifesta et cuius continentia inferius annotabitur, propter que dictus ser Marcus Stornello permisit preterire annos viginti octo.

Перейти на страницу:

Поиск

Похожие книги