Videlicet quousque dictus ser Marcus Anave mortuus est, qui ut predicitur de omnibus suis iuribus et probationibus erat clare informatus, de quibus iuribus, ut[1700] est superius dictum, prefatus ser Nicholaus Lippamano est totaliter nudus, et maxime quia aliqua eius scriptura, ideo quatemus, sicut scit[1701] prefatus Marcus Stomelo, non pervenerunt ad manus prefati ser Nicolai, per quas scripturas credit idem ser Nicholaus sine dubio si habeatur quod contrarium, demonstraretur eius quod continetur in petitione predicta, sed ex causa eius condam ser Marcus est optime informatus, quod penes dictum ser Nicolaum non est aliqua scriptura dicti sui commisi seu aliqua informatione, idem ser Marcus Stomelo sero movit in faciendo fieri predictam petitionem, et cum in predicta petitione fiat mentio, quod pars adversa probare velit per nobilem virum ser Franciscum Iustiniano illud, quod in ipsa petitione continetur, respondebat suprascriptus ser Nicolaus[1702] commissarius, quod iura dicti sui commissii certe perire potuissent, nisi esset illud, quod mediante gratia Dei, qui Deus non permittit perire[1703] iura alicuius, quod secutum fuit, videlicet quod loquente dicto ser Nicolao casualiter cum dicto ser Marco Stomelo super presenti causa, et ser Nicolao se gravante de dicto Marco et de modis ab eo observatis, idem Marcus retulit suprascripto ser Nicolao non considerans sua verba, quod per[1704] alia tempora preterita ducta fuerit in presenti iuditio quedam testificatio faciens claram mentionem super hac causa. Et volente dicto ser Nicolao scire tempus ipsius testificationis pro habendo aliquam informationem et querendo multos libros presentis iudicationis tandem pervenit ad manus prefati ser Nicolai unus quatemus testificationum de millessimo trecentesimo nonagesimo sexto super quem ad postam dominorum procuratorum de citra est annotata testificatio nobilis viri ser Francisci Fuscareno vice consulis Tane de millessimo trecentesimo nonagesimo tertio ad cuius manus pervenerunt omnes quaterni et scripture suprascripti ser Petri Slomelo immediate post ipsius ser Petri obitum, per quam testificationem clare cognoscitur esse oppositum eius, quod continetur in predictam peticionem, et quam testificationem dictus ser Nicolaus dominis judicibus demonstravit. Et sic de novo requirebat judicium, quatenus dignaretur eam testificationem videre, quam dictus ser Nicholaus producit in favorem commissarie dicti ser Marci, cum in ipsa testificatione contineatur, quod in millessimo trecentesimo nonagesimo secundo factum fuit saldum concorditer inter eum condam ser Marcum Anave cum eo condam ser Petro Stomelo in Tana et qualiter de ipso resto scriptum fuit quidam instrumentum visum per ipsum ser Franciscum Fuscareno, quod restum remanserat in minima quantitate, de qua ipse condam ser Marcus apparet debitor per quaternos dicti condam ser Petri Stomelo, sicut in testificatione dicti ser Francisci Fuscareno clarius continetur quod restum scriptum concorditer cum ipso ilistrumento scriptum fuit tempore recessus prefati ser Petri Stornello a Tana pro eundo infra terram, qui ser Petrus paulo post obiit.