26. Rex quoque Grimuald de omnibus illis, qui eum, quando Beneventum profectus fuerat, deseruerunt, suas iniurias ultus est.

27. Sed et Forum Populi, Romanorum civitatem, cuius cives eidem adversa quaedam intulerant Beneventum proficiscenti missosque illius euntes et redeuntes a Benevento saepius laeserant, hoc modo delevit. Quadragesimorum tempore per Alpem Bardonis Tusciam ingressus, nescientibus omnino Romanis, in ipso sacratissimo sabbato paschali super eandem civitatem, ea hora qua baptismum fiebat, inopinate inruit, tantamque occisorum stragem fecit, ut etiam diacones ipsos, qui infantulos baptizabant, in ipso sacro fonte perimeret. Sicque eandem urbem deiecit, ut usque hodie paucissimi in ea commaneant habitatores.

28. Erat quidem Grimualdo contra Romanos non mediocre odium, pro eo quod eius quondam germanos Tasonem et Cacconem in sua fide decepissent. Quam ob causam Opitergium civitatem, ubi ipsi extincti sunt, funditus destruxit eorumque qui ibi habitaverant fines Foroiulanis Tarvisianisque et Cenetensibus divisit.

29. Per haec tempora Vulgarum dux Alzeco nomine, incertum quam ob causam, a sua gente digressus, Italiam pacifice introiens, cum omni sui ducatus exercitu ad regem Grimuald venit, ei se serviturum atque in eius patria habitaturum promittens. Quem ille ad Romualdum filium Beneventum dirigens, ut ei cum suo populo loca ad habitandum concedere deberet, praecepit. Quos Romualdus dux gratanter excipiens, eisdem spatiosa ad habitandum loca, quae usque ad illud tempus deserta erant, contribuit, scilicet Sepinum, Bovianum et Iserniam et alias cum suis territoriis civitates, ipsumque Alzeconem, mutato dignitatis nomine, de duce gastaldium vocitari praecepit. Qui usque hodie in his ut diximus locis habitantes, quamquam et Latine loquantur, linguae tamen propriae usum minime amiserunt.

30. Igitur extincto, ut diximus, aput Siciliam Constante Augusto, punitoque qui ei successerat Mezetio tyranno, Romanorum regnum Constantinus, Constantii Augusti filius, suscepit regendum, Romanisque principatus est annis decem et septem. Constanti sane temporibus Theodorus archiepiscopus et Adrianus abbas, vir aeque doctissimus, a Vitaliano papa missi in Brittaniam, plurimas ecclesias Anglorum doctrinae ecclesiasticae fruge fecundarunt. E quibus Theodorus archiepiscopus peccantium iudicia, quantis scilicet annis pro unoquoque peccato quis poenitere debeat, mirabili et discreta consideratione descripsit.

31. Insequenti post tempore mense augusto a parte orientis stella cometis apparuit nimis fulgentibus radiis, quae post semet ipsam reversa disparuit. Nec mora, gravis pestilentia ab eadem parte orientis secuta, Romanum populum devastavit. His diebus Domnus papa Romanae ecclesiae locum qui Paradisus dicitur ante basilicam beati apostoli Petri candidis et magnis marmoribus mirifice stravit.

32. Hac tempestate Francorum regnum aput Gallias Dagipertus regebat, cum quo rex Grimuald pacis firmissimae foedus inierat. Cuius Grimualdi vires Perctarit etiam aput Francorum patriam constitutus metuens, egressus e Gallia, ad Brittaniam insulam Saxonumque regem properare disponit.

Перейти на страницу:

Поиск

Похожие книги