39. Denique cum die quadam solidos super mensam numeraret, unus ei tremisses de eadem mensa cecidit, quem filius Aldonis adhuc puerulus de terra colligens, eidem Alahis reddidit. Ad quem Alahis, sperans puerulum parum intellegere, ita locutus est: «Multos ex his genitor tuus habet, quos mihi in proximo, si Deus voluerit, daturus est». Qui puer cum vespere domum ad patrem regressus esset, cum suus genitor requisivit, si quid ei illo die rex locutus fuisset, ille patri omnia ut facta fuerant et quid sibi rex dixerat nuntiavit. Audiens haec Aldo vehementer pertimuit, fratremque suum Grausonem adscitum, ei omnia quae rex maligne locutus fuerat nuntiavit. Qui mox cum amicis et iis quibus credere poterant consilium ineunt, qualiter Alahis tyrannum regno privarent, priusquam ipse eis aliquam laesionem facere posset. Qui maturius ad palatium profecti, ita Alahis dixerunt: «Quid dignaris in civitate residere? Ecce omnis civitas et universus populus tibi fidelis existit, et ebriosus ille Cunincpert ita dissolutus est, ut iam ultra nullas possit habere vires. Egredere et vade in venationem et exerce te cum iuvenibus tuis, nos autem cum reliquis fidelibus tuis defendemus tibi hanc civitatem. Sed et ita tibi repromittimus, ut in proximo inimici tui Cunincperti caput adferamus». Qui eorum verbis persuasus, [extra] civitatem egressus atque ad Urbem vastissimam silvam profectus est ibique se iocis et venationibus exercere coepit. Aldo vero et Grauso euntes ad lacum Comacinum ingressique navem, ad Cunincpertum profecti sunt. Ad quem venientes, eius pedibus provoluti, se contra eum nequiter egisse professi sunt, eique, quid Alahis malitiose contra eos locutus fuerit, vel quale ipsi ad eius perditionem consilium eidem dederint, nuntiarunt. Quid plura? Pleverunt pariter et inter se sacramenta dederunt, diem statuentes, in quo Cunincpert veniret, ut ipsi ei civitatem Ticinensem contraderent. Quod et factum est. Nam die statuto Cunincpert Ticinum adveniens, ab eis libentissime susceptus palatium suum ingressus est. Tunc omnes cives, et praecipue episcopus, sacerdotes quoque et clerici, iuvenes et senes, certatim ad eum concurrentes, omnesque eum cum lacrimis amplexantes, Deo gratias de eius reversione, inaestimabili gaudio repleti, conclamabant; quos ille omnes prout potuit osculatus est. Nuntius subito ad Alahis pervenit, adimplesse Aldonem et Grausonem quod ei promiserant: et caput Cunincperti attulisse, et non solum caput, sed et totum corpus, eumque adfirmans in palatio consedere. Quod ille audiens, animo consternatus est, multaque contra Aldonem et Grausonem furibundus et frendens comminans, exinde egressus, per Placentiam ad Austriam rediit singulasque civitates partim blanditiis partim viribus sibi socians adscivit. Nam Vincentiam veniens, contra eum eius cives egressi, bellum paraverunt; sed mox victi, eius socii effecti sunt. Inde exiens, Tarvisium pervasit, pari modo etiam et reliquas civitates. Cumque contra eum Cunincpert exercitum colligeret, et Foroiulani in eius auxilium iuxta fidelitatem suam vellent proficisci: ipse Alahis ad pontem Liquentiae fluminis, quod a Foroiuli quadraginta et octo milibus distat et est in itinere Ticinum pergentibus, in silvam quae Capulanus dicitur latens, cum Foroiulanorum exercitus sparsim veniret, omnes eos, sicut veniebant, iurare sibi conpulit, diligenter cavens, ne aliquis ex his retro reversus venientibus hoc aliis nuntiaret; sicque omnes a Foroiuli venientes eius sunt sacramentis adstricti. Quid plura? Cum omni Alahis Austria, econtra Cunincpert cum suis venientes, in campo cui Coronate nomen est castra posuere.

Перейти на страницу:

Поиск

Похожие книги