33. At vero Grimuald nono die post flevotomum in suo palatio constitutus, accepto arcu cum columbam sagitta percutere nisus esset, eius brachii vena dirupta est. Cui, ut ferunt, medici venenata medicamina supponentes, eum ab hac funditus privarunt luce. Hic in edicto, quod Rothari rex conposuerat, aliqua capitula legis, quae ei utilia visa sunt, adiecit. Fuit autem corpore praevalidus, audacia primus, calvo capite, barba prominenti, non minus consilio quam viribus decoratus. Sepultum autem est corpus eius in basilica beati Ambrosii confessoris, quam dudum ipse intra Ticinensem construxerat civitatem. Hic, post mortem Ariperti regis expleto iam anno uno et mensibus tribus, Langobardorum regnum invasit, regnavitque ipse annis novem, relicto Garibald, filio suo, quem ei Ariperti regis filia genuerat, rege adhuc puerilis aetatis. Igitur, ut dicere coeperamus, Perctarit egressus de Gallia, navem ascendit, ut ad Brittaniam insulam ad regnum Saxonum transmearet. Cumque iam aliquantum per pelagus navigasset, vox a litore audita est inquirentis, utrum Perctarit in eadem nave consisteret. Cui cum responsum esset, quod Perctarit ibi esset, ille qui clamabat subiunxit: «Dicite illi, revertatur in patriam suam, quia tertia die est hodie, quod Grimualdus ab hac subtractus est luce». Quo audito, Perctarit statim post se reversus est, veniensque ad litus, invenire personam non potuit, quae ei de Grimualdi morte nuntiavit; unde arbitratus est, non hunc hominem, sed divinum nuntium fuisse. Exindeque ad patriam tendens, cum ad claustra Italiae venisset, iam ibi omnia obsequia palatina omnemque regiam dignitatem cum magna Langobardorum multitudine praeparatam, se repperit expectari. Itaque Ticinum reversus, exturbato Garibaldo puerulo a regno, ab universis Langobardis mense tertio post mortem Grimualdi in regnum levatus est. Erat autem vir pius, fide catholicus, iustitiae tenax pauperumque largissimus nutritor. Qui statim Beneventum misit exindeque Rodelindam suam coniugem et Cunincpertum filium suum revocavit.

34. Qui ut regni iura suscepit, in loco illo qui a parte fluminis Ticini est, unde ipse olim fugerat, monasterium quod Novum appellatur Domino et liberatori suo in honore sanctae virginis et martyris Agathae construxit. In quo multas virgines adgregavit rebusque et diversis pariter eundem locum ornamentis ditavit. Regina vero eius Rodelinda basilicam sanctae Dei genitricis extra muros eiusdem civitatis Ticinensis, quae Ad Perticas appellatur, opere mirabili condidit ornamentisque mirificis decoravit. Ad Perticas autem locus ipse ideo dicitur, quia ibi olim perticae, id est trabes, erectae steterant, quae ob hanc causam iuxta morem Langobardorum poni solebant: si quis enim in aliqua parte aut in bello aut quomodocumque extinctus fuisset, consanguinei eius intra sepulchra sua perticam figebant, in cuius summitate columbam ex ligno factam ponebant, quae illuc versa esset, ubi illorum dilectus obisset, scilicet ut sciri possit, in quam partem is qui defunctus fuerat quiesceret.

35. Igitur Perctarit, cum solus per annos septem regnasset, octavo iam anno Cunincpert filium suum in regno consortem adscivit, cum quo pariter per decem annos regnavit.

Перейти на страницу:

Поиск

Похожие книги