36. Cumque in magna pace degerent et ex omni parte in circuitu tranquillitatem haberent, surrexit contra eos filius iniquitatis Alahis nomine, per quem in regno Langobardorum, perturbata pace, maximae populorum factae sunt strages. Hic dum dux esset in Tridentina civitate, cum comite Baioariorum, quem illi gravionem dicunt, qui Bauzanum et reliqua castella regebat, conflixit eumque mirifice superavit. Qua de causa elatus, etiam contra regem suum Perctarit manum levavit atque se intra Tridentinum castellum rebellans communivit. Contra quem rex Perctarit progressus, cum eum extrinsecus obsideret, inopinate subito Alahis cum suis civitate egressus, regis castra protrivit regemque ipsum fugam petere conpulit. Qui tamen postmodum, faciente Cunincperto, regis filio, qui eum iam olim diligebat, in regis Perctarit gratiam reversus est. Qui rex cum eum interficere aliquotiens vellet, Cunincpertus, eius filius, hoc fieri semper proibuit, reputans eum de reliquo fidelem existere; nec destitit patrem optinere, quin etiam ei ducatum Brexiae contribueret; reclamante saepius patre, quod in suam hoc Cunincpert perniciem faceret, qui hosti suo ad regnandum vires praeberet. Brexiana denique civitas magnam semper nobilium Langobardorum multitudinem habuit, quorum auxilio metuebat Perctarit Alahis potentiorem fore. His diebus rex Perctarit in civitate Ticinensi portam contiguam palatio, quae et Palatinensis dicitur, opere mirifico construxit. 37. Qui cum decem et octo annos, et primum solus et post cum filio, regnum tenuisset, ab hac luce subtractus est, corpusque illius iuxta basilicam domini Salvatoris, quam Aripert, eius genitor, construxerat, sepultum est. Fuit autem statura decens, corpore pleno, mitis per omnia et suavis. At vero Cunincpert rex Hermelindam ex Saxonum Anglorum genere duxit uxorem. Quae cum in balneo Theodotem, puellam ex nobilissimo Romanorum genere ortam, eleganti corpore et flavis prolixisque capillis pene usque ad pedes decoratam vidisset, eius pulchritudinem suo viro Cunincperto regi laudavit. Qui ab uxore hoc libenter audire dissimulans, in magnum tamen puellae exarsit amorem; nec mora, venatum in silvam quam Urbem appellant perrexit secumque suam coniugem Hermelindam venire praecepit. Qui exinde noctu egrediens, Ticinum venit, et ad se Theodotem puellam venire faciens, cum ea concubuit. Quam tamen postea in monasterium, quod de illius nomine intra Ticinum appellatum est, misit.

38. Alahis vero iam dudum conceptam iniquitatem parturiens, adnitentibus Aldone et Grausone Brexianis civibus, sed et aliis multis ex Langobardis, oblitus tantorum beneficiorum quae in eum rex Cunincpert inpenderat, oblitus etiam iusiurandum quo ei se fidelissimum esse spoponderat, cum Cunincpert abesset, regnum eius et palatium intra Ticinum positum invasit. Quod Cunincpert ubi erat audiens, statim ad insulam, quae intra lacum Larium non longe a Como est, confugit ibique se fortiter communivit. Facta est autem magna tribulatio omnibus qui eum diligebant, et maxime sacerdotibus et clericis, quos omnes Alahis exosos habebat. Erat autem eo tempore Ticinensis ecclesiae episcopus vir Domini Damianus, sanctitate praecipuus, liberalibus artibus sufficienter instructus. Is cum Alahis palatium invasisse respiceret, ne quid ab eo ipse vel sua ecclesia adversi perpeteretur, Thomam diaconem suum, sapientem scilicet et religiosum virum, ad eum misit perque eum ei dem Alahis benedictionem sanctae suae ecclesiae transmisit. Nuntiatum est Alahis, Thomam diaconem ante fores adstare benedictionemque ab episcopo detulisse. Tunc Alahis, qui, ut diximus, omnes clericos odio habebat, ita inquit ad suos: «Ite, dicite illi, si munda femoralia habet, intret; sin autem aliter, foris contineat pedem». Thomas vero cum hos sermones audisset, ita respondit: «Nuntiate ei, quia munda femoralia habeo, quippe qui ea hodie lota indutus sum». Cui Alahis ita iterato mandavit: «Ego non dico de femoralibus, sed de his quae intra femoralia habentur». Ad haec Thomas ita respondit: «Ite, dicite illi: „Deus solus potest in me in his causis reprehensionem invenire; nam ille nullatenus potest“». Cumque eundem diaconem Alahis ad se ingredi fecisset, aspere satis et obiurgando cum eo locutus est. Tunc omnes clericos et sacerdotes pavor et odium tyranni invasit, aestimantes se eius feritatem tolerare omnino non posse. Coeperuntque tanto amplius Cunincpertum desiderare, quanto pervasorem regni superbum execrationi haberent. Sed non diutius feritas et cruda barbaries pervasum regnum optinuit.

Перейти на страницу:

Поиск

Похожие книги