55. His diebus Transamundus contra regem rebellavit. Super quem rex cum exercitu veniens, ipse Transamundus Romam fuga petiit. In cuius loco Hildericus ordinatus est. Mortuo autem Romualdo iuniore Beneventanorum duce, qui viginti et sex ducatum tenuerat annis, Gisulfus, eius filius adhuc parvolus, remansit. Contra quem aliqui insurgentes, eum moliti sunt extinguere; sed Beneventanorum populus, qui suis ductoribus semper fidelis extitit, eos perimerunt, sui ducis vitam servantes. Qui Gisulfus dum adhuc propter aetatem puerilem idoneus ad tantum populum regendum non esset, Liutprand rex Beneventum tunc veniens, eum exinde abstulit et aput Beneventum suum nepotem Gregorium ducem ordinavit, cui in matrimonio uxor sociata Giselperga nomine fuit. Ita rex Liutprand rebus conpositis ad suum solium remeavit; Gisulfumque suum nepotem paterna pietate erudiens, ei Scaunipergam nobili ortam progenie in matrimonium iunxit. Ipse rex eo tempore in langorem decidens, morti adproximavit. Quem Langobardi vita excedere existimantes, eius nepotem Hildeprandum foras muros civitatis ad basilicam sanctae Dei genetricis, quae Ad Perticas dicitur, regem levaverunt. Cui dum contum, sicut moris est, traderent, in eius conti summitate cuculus avis volitando veniens insedit. Tunc aliquibus prudentibus hoc portentum visum est significari, eius principatum inutilem fore. Rex autem Liutprand cum hoc cognovisset, non aequo animo accepit; tamen de infirmitate convalescens, eum regni sui consortem habuit. Evolutis dehinc aliquot annis, Transamundus, qui Romam fugerat, Spoletium rediens, Hildericum extinxit rursumque contra regem rebellionis audaciam sumpsit.

56. At vero Gregorius dum aput Beneventum annis septem ducatum gessisset, vita exemptus est. Post cuius obitum Godescalcus dux effectus, annis tribus Beneventanis. praefuit; cui in coniugio uxor sociata nomine Anna fuit. Rex igitur Liutprand talia de Spoletio sive Benevento audiens, rursum cum exercitu Spoletium petiit. Qui Pentapolim veniens, dum a Fano civitate Forum Simphronii pergeret, in. silva, quae in medio est, Spoletini se cum Romanis sociantes, magna incommoda regis exercitui intulerunt. Qui rex in novissimo loco Ratchis ducem et eius fratrem Aistulfum cum Foroiulanis constituit. Supra quos Spoletini et Romani inruentes, aliquos ex eis vulneraverunt. Sed tamen Ratchis cum suo germano et aliquibus viris fortissimis omne illud pugnae pondus sustinentes viriliterque certantes, multisque trucidatis, se suosque exinde, praeter ut dixi paucis sauciatis, eximerunt. Ibi quidam Spoletinorum fortissimus Berto nomine nominative Ratchis adclamans, armis instructus super eum venit. Quem Ratchis subito percutiens, equo deiecit. Cumque eum eius socii perimere vellent, eum pietate solita fugere permisit. Qui manibus pedibusque reptans, silvam ingressus evasit. Super Aistulfum vero in quodam ponte duo fortissimi Spoletini a tergo venientes, unum eorum aversa cuspide feriens de eodem ponte deiecit, alterum vero, subito ad eum conversus, vita privatum post socium mersit.

57. At vero Liutprand Spoletium perveniens, Transamundum ducatu expulit eumque clericum fecit. Cuius in loco Agiprandum, suum nepotem, constituit. Cum vero Beneventum properaret, Gotscalcus, audito eius adventu, navem conscendere atque in Greciam fugere molitus est. Qui postquam uxorem et cuncta supellectilem suam in navi inposuisset et novissime ipse ascendere vellet, inruentibus Beneventanis, Gisulfi fidelibus, extinctus est. Uxor sane illius cum omnibus quae habebat Constantinopolim perlata est.

Перейти на страницу:

Поиск

Похожие книги