51. Gravis sane per idem tempus inter Pemmonem ducem et Calistum patriarcham discordiae rixa surrexit. Causa autem huius discordiae ista fuit. Adveniens anteriore tempore Fidentius episcopus de castro Iuliensi, cum voluntate superiorum ducum intra Foroiulani castri muros habitavit ibique sui episcopatus sedem statuit. Quo vita decedente, Amator in eius loco episcopus ordinatus est. Usque ad eundem enim diem superiores patriarchae, quia in Aquileia propter Romanorum incursionem habitare minime poterant, sedem non in Foroiuli, sed in Cormones habebant. Quod Calisto, qui erat nobilitate conspicuus, satis displicuit, ut in eius diocesi cum duce et Langobardis episcopus habitaret et ipse tantum vulgo sociatus vitam duceret. Quid plura? Contra eundem Amatorem episcopum egit eumque de Foroiuli expulit atque in illius domo sibi habitationem statuit. Hac de causa Pemmo dux contra eundem patriarcham cum multis nobilibus Langobardis consilium iniit adprehensumque eum ad castellum Potium, quod supra mare situm est, duxit indeque eum in mare praecipitare voluit, sed tamen Deo inhibente minime fecit; intra carcerem tamen eum retentum pane tribulationis sustentavit. Quod rex Liutprand audiens, in magnam iram exarsit, ducatumque Pemmoni auferens, Ratchis, eius filium, in eius loco ordinavit. Tunc Pemmo cum suis disposuit, ut in Sclavorum patriam fugeret; sed Ratchis, eius filius, a rege supplicavit patremque in regis gratiam reduxit. Accepta itaque Pemmo fiducia, quod nihil mali pateretur, ad regem cum omnibus Langobardis, quibus consilium habuerat, perrexit. Tunc rex in iudicio residens, Pemmonem et eius duos filios Ratchait et Aistulfum Ratchis concedens, eos post suam sedem consistere praecepit. Rex vero elevata voce omnes illos qui Pemmoni adhaeserant nominative conprehendere iussit. Tunc Aistulfum dolorem non ferens, evaginato pene gladio regem percutere voluit, nisi eum Ratchis, suus germanus, cohibuisset. Hoc modo his Langobardis conprehensis, Herfemar, qui unus ex eis fuerat, evaginato gladio, multis se insequentibus, ipse se viriliter defensans, in basilica beati Michahelis confugit, ac deinde regis indulgentia solus inpunitatem promeruit, ceteris longo tempore in vinculis excruciatis.
52. Ratchis denique aput Foroiuli dux, ut dixeramus, effectus, in Carniolam Sclavorum patriam cum suis ingressus, magnam multitudinem Sclavorum interficiens, eorum omnia devastavit. Ubi cum Sclavi super eum subito inruissent, et ipse adhuc lanceam suam ab armigero non abstulisset, eum qui primus ei occurrit clava, quam manu gestabat, percutiens, eius vitam extinxit.
53. Circa haec tempora Carolus princeps Francorum Pipinum suum filium ad Liutprandum direxit, ut eius iuxta morem capillum susciperet. Qui eius caesariem incidens, ei pater effectus est multisque eum ditatum regiis muneribus genitori remisit.
54. Per idem tempus Sarracenorum exercitus rursum in Galliam introiens, multam devastationem fecit. Contra quos Carolus non longe a Narbone bellum committens, eos sicut et prius maxima caede prostravit. Iterato Sarraceni Gallorum fines ingressi, usque ad Provinciam venerunt, et capta Arelate, omnia circumquaque demoliti sunt. Tunc Carolus legatos cum muneribus ad Liutprandum regem mittens, ab eo contra Sarracenos auxilium poposcit; qui nihil moratus cum omni Langobardorum exercitu in eius adiutorium properavit. Quo conperto gens Sarracenorum mox ab illis regionibus aufugit; Liutprandus vero cum omni suo exercitu ad Italiam rediit. Insequenti quoque tempore Romani, elatione solita turgidi, congregati universaliter, habentes in capite Agathonem Perusinorum ducem, venerunt ut Bononiam conprehenderent, ubi tunc Walcari, Peredeo et Rotcari morabantur in castris. Qui super Romanos inruentes, multam de eis stragem fecerunt reliquosque fugam petere conpulerunt. Multa idem regnator contra Romanos bella gessit, in quibus semper victor extitit, praeter quod semel in Arimino eo absente eius exercitus caesus est, et alia vice, cum aput vicum Pilleum, rege in Pentapoli demorante, magna multitudo horum qui regi munuscula vel exenia vel singularum ecclesiarum benedictiones deferebant, a Romanis inruentibus caesa vel capta est. Rursus cum Ravennam Hildeprandus, regis nepos, et Peredeo Vicentinus dux optinerent, inruentibus subito Veneticis, Hildeprandus ab eis captus est, Peredo viriliter pugnans occubuit.