45. Aput Foroiuli igitur sublato e rebus humanis patriarcha Sereno, Calistus, vir egregius, qui erat Tarvisianae ecclesiae archidiaconus, adnitente Liutprando principe, Aquileiensem ecclesiam regendam suscepit. Quo, ut diximus, in tempore Pemmo Foroiulanis praeerat Langobardis. Is cum iam nobilium filios, quos cum suis natis nutrierat, [eos] iam ad iuvenilem perduxisset aetatem, repente ei nuntius venit, inmensam Sclavorum multitudinem in locum qui Lauriana dicitur adventasse. Cum quibus ille iuvenibus super eosdem Sclavos tercio inruens, magna eos clade prostravit; nec amplius ibi aliquis a parte Langobardorum cecidit quam Sicualdus, qui erat iam aetate grandaevus. Iste namque in superiori pugna, quae sub Ferdulfo facta est, duos filios amiserat. Qui cum prima et secunda vice iuxta voluntatem suam se de Sclavis ultus esset, tercia vice, prohibente duce et aliis Langobardis, non potuit inhiberi, sed ita eis respondit: «Iam satis» inquit «meorum filiorum mortem vindicavi, et iam, si advenerit, laetus suscipiam mortem». Factumque est, et ipse solus in eadem pugna peremptus est. Pemmo vero cum multos inimicorum prostravisset, metuens ne aliquem suorum amplius in bello perderet, cum eisdem Sclavis in eodem loco pacis concordiam iniit; atque ex illo iam tempore magis ac magis coeperunt Sclavi Foroiulanorum arma formidare.
46. Eo tempore gens Sarracenorum in loco qui Septem dicitur ex Africa transfretantes, universam Hispaniam invaserunt. Deinde post decem annos cum uxoribus et parvulis venientes, Aquitaniam Galliae provinciam quasi habitaturi ingressi sunt. Carolus siquidem cum Eudone Aquitaniae principe tunc discordiam habebat. Qui tamen in unum se coniungentes, contra eosdem Sarracenos pari consilio dimicarunt. Nam inruentes Franci super eos, trecenta septuaginta quinque milia Sarracenorum interimerunt; ex Francorum vero parte mille et quingenti tantum ibi ceciderunt. Eudo quoque cum suis super eorum castra inruens, pari modo multos interficiens, omnia devastavit.
47. Hoc etiam tempore eadem Sarracenorum gens cum inmenso exercitu veniens, Constantinopolim circumdedit ac continuo per triennium obsedit, donec, civibus multa instantia ad Deum clamantibus, plurimi eorum fame et frigore, bello pestilentiaque perirent, ac sic pertaesi obsidionis abscederent. Qui inde egressi, Vulgarum gentem, quae est super Danubium, bello adgrediuntur; et ab hac quoque victi, ad suas naves refugiunt. Quibus, cum altum peterent, inruente subita tempestate, plurimi etiam mersi sive contritis navibus perierunt. Intra Constantinopolim vero trecenta milia hominum pestilentia interierunt.
48. Liutprand quoque audiens, quod Sarraceni, depopulata Sardinia, etiam loca illa, ubi ossa sancti Augustini episcopi propter vastationem barbarorum olim translata et honorifice fuerant condita, foedarent, misit, et dato magno pretio, accepit et transtulit ea in urbem Ticinensem ibique cum debito tanto patri honore recondidit. His diebus Narnia civitas a Langobardis pervasa est.
49. Eoque tempore rex Liutprandus Ravennam obsedit, Classem invasit atque destruxit. Tunc Paulus patricius ex Ravenna misit qui pontificem interemerent; sed Langobardis pro defensione pontificis repugnantibus, Spoletinis in Salario ponte et ex aliis partibus Langobardis Tuscis resistentibus, consilium Ravennantium dissipatum est. Hac tempestate Leo imperator aput Constantinopolim sanctorum imagines depositas incendit Romanoque pontifici similia facere, si imperialem gratiam habere vellet, mandavit. Sed pontifex hoc facere contempsit. Omnis quoque Ravennae exercitus vel Venetiarum talibus iussis uno animo restiterunt, et nisi eos pontifex prohibuisset, imperatorem super se constituere sunt adgressi. Rex quoque Liutprand castra Emiliae, Feronianum et Montembellium, Buxeta et Persiceta, Bononiam et Pentapolim Auximumque invasit. Pari quoque modo tunc et Sutrium pervasit. Sed post aliquot dies iterum Romanis redditum est. Per idem tempus Leo Augustus ad peiora progressus est, ita ut conpelleret omnes Constantinopolim habitantes tam vi quam blandimentis, ut deponerent ubicumque haberentur imagines tam Salvatoris quamque eius sanctae genetricis vel omnium sanctorum, easque in medium civitatis incendio concremari fecit. Et quia plerique ex populo tale scelus fieri praepediebant, aliquanti ex eis capite truncati, alii parte corporis multati sunt. Cuius errori Germanus patriarcha non consentiens, a propria sede depulsus est, et eius in loco Anastasius presbiter ordinatus est.
50. Romoald denique dux Beneventi uxorem sortitus est Gumpergam nomine, quae fuit filia Auronae, Liutprandi regis sororis. De qua filium genuit, quem nomine sui patris Gisulfum appellavit. Habuit rursum post hanc et aliam coniugem nomine Ranigundam, filiam Gaidualdi Brexiani ducis.