38. At vero Liutprand rex cum in regno confirmatus esset, eum Rothari, eius consanguineus, perimere voluit. Is enim convivium ei in domo sua aput Ticinum praeparavit, in qua domo viros fortissimos, qui regem convivantem extinguerent, armatos abscondit. Quod cum Liutprando nuntiatum fuisset, eum ad palatium suum evocari praecepit. Quem, sicut ei dictum fuerat, loricam sub veste indutum, eum ipse manu pertractans, repperit. Qui Rothari cum se detectum cognovisset, statim post se exiliens spatham evaginavit, ut regem percuteret. Econtra rex suum ensem vagina exemit. Tunc unus e regiis satellitibus nomine Subo Rothari a tergo conprehendens, ab eo in fronte vulneratus est. Super quem Rothari et alii insilientes, eum ibidem occiderunt. Quattuor vero eius filii, qui non aderant, ubi inventi, ibi et perempti sunt. Fuit autem rex Liutprand vir multae audaciae, ita ut, cum eum duo armigeri eius occidere cogitarent, et hoc ei perlatum fuisset, in profundissimam silvam cum eis solus ingressus, mox evaginatum gladium contra eos tenens, eisdem, quia eum occidere cogitaverunt, inproperavit; quod ut facere deberent, hortatus est. Qui statim eius pedibus provoluti, ei sunt quae machinaverant cuncta professi. Et de aliis quoque hoc similiter fecit; sed tamen confessis mox tantae malitiae culpam pepercit.
39. Defuncto itaque Gisulfo Beneventano duce, Samnitum populum Romuald, eius filius, regendum suscepit.
40. Circa haec tempora Petronax, civis Brexianae urbis, divino amore conpunctus, Romam venit hortatuque tunc Gregorii apostolicae sedis papae huc Cassinum castrum petiit, atque ad sacrum corpus beati Benedicti patris perveniens, ibi cum aliquibus simplicibus viris iam ante residentibus habitare coepit. Qui eundem venerabilem virum Petronacem sibi seniorem statuerunt. Hic non post multum tempus, cooperante divina misericordia et suffragantibus meritis beati Benedicti patris, iamque evolutis fere centum et decem annis, ex quo locus ille habitatione hominum destitutus erat, multorum ibi monachorum, nobilium et mediocrium, ad se concurrentium pater effectus, sub sanctae regulae iugum et beati Benedicti institutione, reparatis habitaculis, vivere coepit atque hoc sanctum coenobium in statum quo nunc cernitur erexit. Huic venerabili viro Petronaci insequenti tempore sacerdotum praecipuus et Deo dilectus pontifex Zacharias plura adiutoria contulit, libros scilicet sanctae scripturae et alia quaeque quae ad utilitatem monasterii pertinent; insuper et regulam, quam beatus pater Benedictus suis sanctis manibus conscripsit, paterna pietate concessit. Monasterium vero beati Vincentii martyris, quod iuxta Vulturni fluminis fontem situm est, et nunc magna congregatione refulget, a tribus nobilibus fratribus, hoc est [Tato Taso et Paldo], iam tunc aedificatum, sicut viri eruditissimi Autperti eiusdem monasterii abbatis in volumine, quod de hac re conposuit, scripta significant. Superstite sane adhuc beato papa Gregorio Romanae sedis, Cumanum castrum a Langobardis Beneventanis pervasum est; sed a duce Neapolitano noctu superveniente quidam ex Langobardis capti, quidam perempti sunt. Castrum quoque ipsum a Romanis est receptum. Pro cuius castri redemptionem pontifex septuaginta libras auri, sicut primitus promiserat, dedit.
41. Inter haec defuncto imperatore Theodosio, qui uno solummodo imperium rexerat anno, eius in loco Leo Augustus subrogatur.
42. Aput Francorum quoque gentem Pipino vita exempto, eius filius Carolus, de quo praemiseramus, licet per multa bella et certamina, de manu Raginfridi principatum sustulit. Nam cum in custodia teneretur, divino nutu ereptus aufugit, ac primum contra Raginfridum cum paucis bis terque certamen iniit novissimeque eum aput Vinciacum magno certamine superavit. Cui tamen unam, hoc est Andegavensem, civitatem ad habitandum concessit; cunctamque vero Francorum gentem ipse gubernandam suscepit.
43. Eo tempore Liutprand rex donationem patrimonii Alpium Cottiarum Romanae ecclesiae confirmavit. Nec multum post idem regnator Guntrut, filiam Teutperti Baioariorum ducis, aput quem exularat, in matrimonium duxit; de qua unam solummodo filiam genuit.
44. Per haec tempora Faroaldus Spolitanorum ductor Classem civitatem Ravennantium invasit; sed iussu regis Liutprandi eisdem Romanis reddita est. Contra hunc Faroaldum ducem filius suus Transamundus insurrexit, eumque clericum faciens, locum eius invasit. His diebus Teudo Baioariorum dux gentis orationis gratia Romam ad beatorum apostolorum vestigia venit.