Et sic celebrato dicto instrumento prefati condam ser Petrus et ser Marcus nunquam fuerunt amplius insimul nec insimul amplius agere habuerunt in aliquo, quod multum bene clarificatur per predictam petitionem cum in ea contineatur, quod omnes partite factorum dicti condam ser Marci Anave annotate super libros prefati ser Petri Stomelo scripte fuerunt in millessimo trecentesimo nonagesimo primo in (T)anam, et dictum instrumentum scriptum fuit de millessimo trecentesimo nonagesimo secundo, sicut predictum est. Ex quibus concludendo prefatus ser Nicholaus dicebat sapientiis dominorum iudicum, quod attento, quod tam clarum probatum fuerit presenti iuditio per eam testificationem dictam commissariam ipsius ser Marci non teneri in eo, quod in dicta petitione continetur, non debeat acceptari, nec autenticari alia[1705] probatio cum probatio contra probationem, quod patria nostra non patitur ullo modo posse in aliquo juditio taliter praticari. Et per multas alias rationes a respectu v(idelicet)[1706], quod dictus ser Nicolaus non curavit anotare, cum satis clarum appareat dicto ser Nicolao commissario per illud, quod superius allegavit reverentias dominorum judicum[1707] remanere claras. Et dato ad huc quod dicta testificatio ipsius ser Francisci Iustiniano potuisset acceptari, quod negat idem ser Nicolaus Lippamano multis causis et respectibus, ut est superius dictum, nichilominus dicebat illud non obstare, nec obstare posse intentioni eiusdem ser Nicolai, quia idem ser Marcus Anave fuit concors predictorum debitorum cum ipso ser Petro Stomelo, de quo concordio processit unum instrumentum, sicut apparet per depositionem ipsius ser Francisci Fuscareno superius allegatam. Et sic requirebat judicium quatenus absolvere dignaretur eam commissariam ser Marci Anave a petitione predicta et predictos actores in expensis huius absolutionis condemnare, salvis omnibus iuribus ipsius commissarie ser Marci Anave contra ipsos dominos procuratores commissarios ipsius ser Petri Stornello et contra quamlibet aliam personam quocumque et qualitercumque.

Перейти на страницу:

Поиск

Похожие книги