De unde prefati domini judices procuratores, videlicet domini Fantinus Magno et[1708] Nicholaus Pizamanus, domino Ieronimo Girardo tertio eorum sotio non ente cum eis, in consciam, visis et auditis petitionibus, responsionibus partium predictarum, et quicquid partes ipse dicere et allegare voluerunt, et carta testamenti dicti condam ser Marci Dela Nave condam ser Stefani scripta, completa et roborata manu ser Andree Rizo notarii Venec(iarum) millessimo quadringentesimo decimo nono, mensis octobris die decimo octavo indicione tertia decima Rivoalti, visis libr(is) condam ser Petri Stomelo, ubi sunt antedicte rationes dicti ser Petri cum eo ser Marco Dela Nave, et visa testificatione nobilis viri ser Francisci Fuscareno alias in iuditio producta, publicata et annotata, continente in effectu, quod fuit scripta ta(me)n una carta inter eum ser Petrum et dictum condam ser Marcum de omnibus que simul agere habuerant, et quod per eam cartam apparebat eum ser Marcum Anave teneri in multo minori quantitate denariorum ipsi condam ser Petro Stomelo, quam annotatum esset super libros ipsius condam ser Petri; et viso[1709] quodam precepto scripto ipsis dominis procuratoribus super productione carte predicte in iuditio annotato et attento, quod liquide apparet per depositionem ipsius testis, eum ser Marcum fuisse debitorem ipsius ser Petri de quantitate ipsius carte, que carta cum protocolo eius propter combustionem Tane postea secutam, nullo modo apparere pot(uit), et consideratis omnibus que circa premissa merito consideranda fuerunt, primo dato sacramento ipsi domino Bertutio Quirino, procuratori et commissario, et eo secundum suam et dicti domini Francisci Foscari, socii sui conscientiam, iurante verum esse, et commissaria ipsius ser Petri habere debere, ut infra conclusum est per summam laudandum et arbitrium per iustitiam, et eorum offitium exuerundo, posuerunt in debitum commissariam ipsius ser Marci Anave sive dominum Nicholaum[1710] Lipamanum, solum nunc suum commissarium, ad dandum et ad solvendum de bonis dicte commissarie ipsis dominis procuratoris Sancti Marci de citra, commissariis dicti ser Petri Stornello summos quadraginta quinque monete Tane occasione premissorum, condemnantes eum ser Nicolaum Lippamanum, commissarium sive commissariam ipsius ser Marci Dalanave in expensis huius cause que sunt adiecta taxatione presente summe ducatos tres auri, dantes eisdem dominis procuratoribus actoribus commissariis prelibatis ad intromittendum omnia bona et havere ipsius commissarie condam ser Marci Anave, mobilia et immobilia, usque ad integram satisfactionem, salvis iuribus dictorum dominorum procuratorum commissariorum, si pro tempore appareret quante quantitatis esset restum conclusum per eam cartam inter eum ser Petrum et dictum ser Marcum in quantum ipsi domini procuratores plures dicta quantitate summorum habere restarent a commissaria dicti ser Marci. Et similiter omnibus juribus utriusque partium predictarum, et presertim juribus commissarie dicti ser Marci contra quamlibet personam. Et hec sententie carta in sua permaneat firmitate.
Ego Fantinus Magno, judex, prochur(ator) m(anu) m(ea) subscripsi.
Ego, Nicolaus Pizamano, judex, procurator, m(an)u m(e)a subscripsi.
МССССХXII, die XXX marcii indicione XV, nos Nicolaus de Musto et leronimus de Mualli iudices pro al. abs(ente) d(omino) Petro Dandulo, tertio eorum sotio, dederunt ad proprium pro quantitate huius summe unum domum predicti condam ser Marci Anave prout ipsa per totum contras… dit positam in… naba eum uno hospitio posito ad pedem planum versus super pan… um atrabatura unius… re dicte domus inferior debere murari una porta per quam intrat… de dicto hospitio in unum aliud quid est de reliquo[1711].
Ego presbiter Gasparinus Canonicus Castellan(i) et Venet(iis) notarius complevi et roboravi.
Nos ser Nicolaus Pizomano et socii procuratorium iudices, exstimavimus ducatos duos cum dimidio.
Во имя Бога вечного, аминь. Года от воплощения Господа нашего Иисуса 1421,17 июня, 14 индиктиона, Риальто[1713].
(Разбирательство) в присутствии Иоанна Тотарио и Петра Валентино, глашатаев курии, свидетелей, ради нижеследующего призванных, явившихся и испрошенных, и иных, по делу между почтенными мужами господами прокураторами Св. Марка, утвержденными для (надзора) за доверенностями по ту сторону Канала[1714] действующими в качестве комиссариев[1715] сера Петра Сторнелло, истцов, с одной стороны, и благородным мужем сером Николаем Липамано, единственным комиссарием сера Марка Анаве, как явствует из акта его завещания, написанного, составленного и скрепленного рукой сера Андреа Рицо, венецианского нотария, в году 14… месяца… дня… индиктиона… на Риальто, ответчика, — с другой стороны.