Ideo Canga atque Ru in silva manebant. Et singulis Martis diebus Ru diem cum amico suo ex animo Lepore agebat, et singulis Martis diebus Canga diem cum amico ex animo Puo agebat eum saltus docens, et singulis Martis diebus Porcellus diem cum amico suo ex animo Christophoro Robino agebat.

Ita omnes denuo felices fuerunt.

<p>VIII</p><p>Quo in capite Christophorus Robinus Expotitionem ad Palum Septentrionalem ducit</p>

Apricissimo quodem die Pu sedato gressu summam in silvam se contulit, quid amicus suus Christophorus Robinus de ursis generaliter sentiret, speculatum. Mane jentaculum sumens (refectio parca nil praeter pauxillum confecturae favo aut duobus favis mellis illitum fuerat) novum carmen condiderat, hoc modo:

Ursuli verba cano!

Cum huc usque pervenit caput perfricuit et secum cogitavit: 'est optimum principium carminis, sed quid quod ad secundum versum pertinet? Conatus est bis aut ter 'Ho' canere, sed evidenter parum ei profuit. 'Forsitan satius sit, cogitavit, 'si

Ursuli herbas cano!

cantitem. . et cantitavit. . sed non fuit. 'Bene, praeclare, dixit, 'bis primum versum cantitabo et fortasse velociter cantando me tertium et quartum versum cantantem invenero antequam tempus habuissem eos excogitandi et Carmen Bonum eveniet. Age!

Ursuli verba canoUrsuli verba canoNon curo, cadetne nix an rosDum favum masticat meum osDum os meum mellis plenum estOmne coelum amoenum est.

Carmen adeo ei placebat, ut totum per iter ad summam silvam hoc cantitaret, 'at si diutius cecinero, cogitavit, 'tempus erit aliquantulum pabuli sumendi et paenultimus versus mendax erit'; quam ob rem in locum eius susurrum substituit.

Christophorus Robinus magnas caligas induens ante portam sedebat. Quam simul caligas magnas aspexit Pu intellexit Inceptum imminentem esse, dorso ungulae mel naso abstersit et quam potentissime se erexit, ut ad omnem eventum pacatus adpareret.

'Salve Christophore Robine! exclamavit.

'Salve urse Pu. Nequeo istam caligam induere.

'Malum, dixit Pu.

'Existimas te sodes, te contra me applicare posse? quia tanta vi traho, ut retrorsum cadam.

Pu consedit, ungulas solo infixit, et quanta maxima vi potuit tergo tergum Christophori Robini pressit. Christophorus Robinus autem sese contra tergum eius applicavit, traxit traxitque caligam quoad induit.

'Expeditum est, dixit Pu. 'Proximo quid faciamus?

'Nos onmes in expeditionem exibimus, dixit Christophorus Robinus exsurgens et sese detergens. 'Gratias tibi ago, Pu.

'In expotitionem exibimus? dixit avide Pu. 'Non puto me iam expotitionis participem fuisse. Quo vadimus ea in expotitione?

'Expeditionem dixi, ursule stultule! Pedi non est poti!

'Profecto, dixit Pu. 'Id non ignoro. (Sed ignorabat.)

'Ad Polum Septentrionalem inveniendum eximus.

'Profecto, dixit iterum Pu. 'Quid est Polus Septentrionalis? rogavit.

'Est res ad inveniendum apta, dixit obiter Christophorus Robinus, ipse incertus.

'Teneo, dixit Pu. 'Sunt ursi ad polum inveniendum idonei?

'Scilicet, sunt. Et etiam Lepus, Canga et quot estis omnes. Expeditio est. Id ipsum est quod appellatur expeditio. Ordo longus omnium. Iube dum potius omnes se parare dum ego sclopetum meum examino. Et nos omnes viatica adferre oportet.

'Adferre quae?

'Cibaria.

'Oh, dixit pu laetus. 'Credidi te «viatica» dixisse. Abeo et nuntio. Et presso gradu abiit.

Primus autem in quem incidit Lepus fuit.

'Heus Lepus, dixit, 'es tu?

'Putemus me non esse, dixit Lepus, 'et videamus, quorsum hoc evadat.

'Habeo aliquid tibi nuntiandum.

'Ei dabo.

'Nos omnes cum Christophoro Robino in expotitionem exibimus.

'Qua in re?

'In cymbae genere aliquo, censeo, dixit Pu.

'Teneo, in genere huiusmodi.’

'Sic, et polum inventuri sumus, aut aliquid. Aut pilam? Utique, inventuri sumus.

'Verumne? Itan'? dixit Lepus.

'Et via-tica ad comedendum nos adferre oportet. Si in tali casu manducare desiderabimus. Nunc ad domum Porcelli abeo. Dic Cangae, sodes!

Leporem linquens ad Porcelli domum festinavit.

Porcellus apud portam domus humi sedebat et semina taraxaci leontodontis laetus sufflabat, scire avens si qua res anno presente, anno subsequente, aliquando aut nec unquam eveniret. Modo invenerat rem nec unquam eventuram esse et recordari conatus est, quid 'res' fuisset, et nihil jucundi fuisse spem habuit, cum Pu advenit.

'O, Porcelle, dixit Pu animosus, 'nos omnes in expotitione eximus, nos omnes, cum cibis. Ad rem inveniendam.

'Inveniendam quid? dixit Porcellus timidus.

'Rem alicuius generis.

'Num ferocem?

'Christophorus Robinus nihil de ferocia dixit. Dixit rem pilum aut palum esse.

'Palus non est malus, dixit Porcellus graviter. 'Et Christophoro Robino presente nihil nocet.

Перейти на страницу:

Похожие книги