35. Igitur postquam Ansprand aput Baioariam iam novem expletis annis exulasset, promoto tandem Teutperto, decimo anno Baioariorum ducto exercitu, venit Italiam pugnavitque cum Ariperto, et facta est ex utraque parte multa strages populorum. Sed quamvis ad extremum nox proelium dirimisset, certum tamen est, Baioarios terga praebuisse et Ariperti exercitum victorem ad castra remeasse. Sed dum Aripert in castris manere noluisset, sed potius Ticinum civitatem introisset, et suis hoc facto desperationem et adversariis audaciam praebuit. Qui postquam in civitatem regressus est, et sensisset, quia pro hoc facto suum exercitum offensum haberet, mox accepto consilio ut in Franciam fugeret, quantum sibi utile duxit e palatio aurum sustulit. Qui dum fluvium Ticinum gravatus auro transnatare voluisset, ibique corruens, suffocatus aquis extinctus est. Cuius in crastinum diem corpus inventum, in palatio ordinatum ac deinde ad basilicam domini Salvatoris, quam antiquus Aripert construxerat, prolatum ibique sepultum est. Hic in diebus quibus regnum tenuit noctu egrediens et hac illacque pergens, quid de eo a singulis civitatibus diceretur, per semet ipsum explorabat, ac diligenter, qualem iustitiam singuli iudices populo suo facerent, investigabat. Hic, advenientibus ad se exterarum gentium legatis, vilibus coram eis vestibus sive pelliciis utebatur; utque minus Italiae insidiarentur, numquam eis pretiosa vina vel ceterarum rerum delicias ministrabat. Regnavit autem cum patre Ragimperto sive solus usque ad annum duodecimum. Fuit quoque vir pius, elymosinis deditus ac iustitiae amator; in cuius temporibus terrae ubertas nimia, sed tempora fuere barbarica. Huius germanus Gumpertus eo tempore in Franciam fugiens, ibidem usque ad diem suae mortis permansit. Huic fuerunt filii tres, quorum qui maior natu extitit Ragimpertus nomine nostris in diebus Aurelianensem civitatem rexit. Post cuius Ariperti funus Ansprand Langobardorum regnum potitus, tres solummodo menses regnavit; vir per omnia egregius et cuius sapientiae rari aequandi sunt. Cernentes Langobardi huius interitum, Liutprandum, eius filium, in regali constituunt solio; quod Ansprand dum adhuc viveret audiens, valde laetatus est.

36. Hoc tempore Anastasius imperator classem in Alexandriam contra Sarracenos direxit. Cuius exercitus ad alium versus consilium, ab itinere medio Constantinopolitanam urbem regressus, Theodosium orthodoxum inquirens, imperatorem elegit atque coactum in solio imperii confirmavit. Qui Theodosius aput Niceam civitatem Anastasium gravi proelio vicit. Datoque sibi sacramento, eum clericum fieri ac presbiterum fecit ordinari. Ipse vero ut regnum accepit, mox in regia urbe imaginem illam venerandam, in qua sanctae sinodus erant depictae et a Filippico fuerat deiecta, pristino in loco erexit. His diebus ita Tiberis fluvius inundavit, ut [extra] alveum suum egressus multa Romanae fecerit exitia civitati, ita ut in Via Lata ad unam et semis staturam excresceret atque a porta sancti Petri usque ad pontem Molvium aquae se descendentes coniungerent.

37. His temporibus multi Anglorum gentis nobiles et ignobiles, viri et feminae, duces et privati, divini amoris instinctu de Brittania Romam venire consuerunt. Aput regnum Francorum tunc temporis Pipinus optinebat principatum. Fuit autem vir mirae, audaciae, qui hostes suos statim adgrediendo conterebat. Nam supra quendam suum adversarium, Rhenum transgressus, cum uno tantum satellite suo inruit eumque in suo cubiculo residentem cum suis trucidavit. Bella quoque multa cum Saxonibus, et maxime cum Ratpoto Frisionum rege fortiter gessit. Hic et alios filios habuit; sed ex his praecipuus Carolus extitit, qui ei post in principatu successit.

Перейти на страницу:

Поиск

Похожие книги