Hoc Pu ferre non potuit. 'Mane dum, dixit Iori se convertens et quam ocissime domum properavit. Conscius sibi erat, se misero Iori illico donum quodlibet ferre oportere, et de apto dono posterius cogitare posse.
Ante fores Porcellum invenit, qui ad pulsatorem manu prehendendum subsultabat.
'Salve Porcelle, dixit.
'Salve Pu, dixit Porcellus.
'Quid tibi mentis est?
'Pulsatorem manu prehendere volebam, dixit Porcellus. 'Praeteribam. .
'Sine me id pro te facere, dixit Pu urbane. Itaque pulsatorem apprehendit et ostium pulsavit. 'Modo Iorem vili, coepit, 'et Ior ille acerbus in sorte iniqua est, quia ex hac luce ordinat annos neque quisquam hoc animadvertit et valde tristis est — probe nosti Iorem — illic stabat et. . quicumque hic habitat, quousque tardat ostium aperire! Et iterum pulsavit.
'Sed Pu, dixit Porcellus, 'haeccine domus tua esti'
'O, dixit Pu, 'sane, ita est, dixit, 'Age, eamus igitur intro! Introierunt. Pu nihil potius fecit, quam ut ad armarium iret ad se certiorem faciendum an vasculum mellis reliquum esset. Vasculum aderat, itaque prehendit.
'Hoc Iori dono, explicavit, 'ad natalicium diem colendum. Tu quid das?
'Nonne conjunctim id dare possumus? dixit Porcellus. 'Uterque nostrum?
'Minime, dixit Pu. 'Hoc non est bonum consilium.
'Esto, ei folliculum dabo. Mihi unus ex convivio superest. Abeo et statim afferam. Visne?
'Ecce, Porcelle, optimum quidem consilium. Id est quod ad Iorem laetificandum oportet. Folliculos habentes nunquam lugent.
Itaque Porcellus viam capessivit. In contrarium autem abiit Pu cum vase mellis.
Dies aestuosos erat iter autem longum, Nondum plus quam dimidium itineris confecerat, cum sensu mirabili affectus est. Sensus ab apice nasi ortus eum omnino pervasit et per plantas pedum exiit. Erat quasi si quis in sinu diceret: 'Age Pu, buccellae hora est!
'Eheu, eheu, dixit Pu, 'latuit me tam sero esse.
Consedit igitur et operculum vasculi mellis sublevavit.
'Oportunissime accidit quod hoc mecum tuli, cogitavit. 'Sunt ursi qui die calido sicut hodierno exeuntes nunquam cogitaverint aliquantulum alicuius rei secum portare. Et manducare coepit.
'Videamus igitur! cogitabat imis fundis vasculi lambitis. 'Quonam eram iturus? Lente exsurrexit.
Et tunc illico in mentem ei venit: 'Natalicium Ioris manducaverat!
'Malum! exclamavit Pu. 'Quid faciam?
'Salve Bubo, dixit. 'Salve Pu, dixit Bubo.
'Utinam natalis dies Ioris saepe et feliciter revertatur! dixit Pu.
'Pro certon'? Ior diem natalem agit?
'Quid ei dono dabis, Bubo?
'Quid ei dono das, Pu?
'Do ei vasculum utile ad res conservandas idoneum et te rogare volebam. .
'Estne hoc? dixit Bubo, vas e manibus Pui apprehendens.
'Hoc, et te rogare volebam. .
'Aliquis mel in eo tenebat, dixit Bubo.
'Quidlibet in vase conservari potest, dixit Pu graviter. 'Utilissimum est. Te rogare volebam. .
'Oportet vasi "faustum natalem" inscribere.
'Id est quod rogaturus eram, dixit Pu. 'Orthographia mea vacillat. Est bona orthographia sed vacillat et litterae in loca falsa cadunt. Scribasne "faustum natalem" pro me?
'Est lepidum, dixit Bubo, vas ab omni parte inspiciens. 'Conjunctene malles mecum vas dare? A nobis ambobus?
'Plane nego, dixit Pu. 'Id consilium pessimum est. Nunc primum vas bene eluam, postea autem scribere poteris.
Itaque vas eluebat et siccabat, dum Bubo acumen graphidis lambit, scire cupiens, quomodo 'natalis' scriberetur.
'Scisne litteras Pu? rogavit aliquantum timidus. 'Hic ante fores habeo libellos ad pulsationem et tractionem funiculi pertinentes, quos Christophorus Robinus scripsit. Potesne eos legere?
'Christophorus Robinus, quod significassent, dixerat, ideo potui.
'Bene, ego quid ista significet dico, iam poteris.
Ita Bubo scripsit. . et ecce inscriptio:
'FLICM FELCM NTAALM TATALM NATATALM.
Pu mirabundus spectabat.
'Dico: felicem natalem, dixit Bubo obiter.
'Est natalis mehercle longus, dixit Pu; vehementer commotus.
'Revera, videlicet, quod dixi est: "felicem natalem ominatur Pu, summo cum amore." Sententiam tam longam scribere profecto multae graphidis est.
'Teneo, dixit Pu.
Dum haec omnia geruntur, Porcellus folliculum Ioris petitum domum suam reverterat. Folliculum toto pectore adstringens, ae vento abduceretur, quanta maxima celeritate potuit, ut ante Pum adveniret, currebat. Volebat enim primus donum fare veluti si ipse nullo sibi dicente, tamen de natalicio cogitavisset. Currens et Ioris gaudium mente fingens quonam iret non observabat. . repente autem pedem cuniculo leporis imposuit et procidit. .
Bang!!!???!!!