Porcellus humi procubuit, quid accidisset scire avens. Primum totum mundum diruptum fuisse censuit, deinde silvam dumtaxat, deinde nil nisi sese. Deinde censuit se in lunam abductum fuisse, aut alibi, et se Christophorum Robinum, Pum et Iorem postea visurum desperavit. Deinde autem cogitavit: 'Nec in luna quidem semper humi procumbentem permanere oportet, caute igitur exsurrexit et oculos circumtulit.
Etiam tunc in silva erat.
'Mirum dictu! cogitavit. 'Scire velim, quid strepitus fuerit! Cadendo talem fragorem edere nequivi. Et ubi est folliculus? Et quid iste parvus pannus humidus sibi vult?
Folliculus erat!
'Eheu, dixit Porcellus, 'o heu, eheu, eheu, o heu! Sed nunc sero est. Reverti non possum, alterum folliculum non habeo et fortasse Ior folliculos non diligit admodum.
Itaque, nunc tristior, perrexit et cum ad ripam, ubi Ior erat pervenisset, eum vocavit.
'Ominor tibi bonas horas matutinas, Ior, clamavit Porcellus.
'Ego vero tibi, Porcelle parvule, dixit Ior. 'Si mane bonum est, dixit. 'Quod dubito, dixit. 'Me modice tangit, dixit.
'Utinam dies iste saepe et feliciter revertatur, dixit Porcellus, appropinquans.
Ior desivit se in rivo intueri et ad Porcellum adspectandum revertit.
'Iteradum eadem ista mihi! dixit.
'Utinam. .
'Paulisper exspecta.
Sese tribus pedibus librans cautissime quartam ungulam ad auriculam admovere coepit. 'Heri hoc feci, explicabat tertio cadens. 'Facile factu est. Ita melius audio. . Ecce, factum est. Dic etiam clarius: quid dixisti? et auriculam ungula propulit.
'Utinam iste dies saepe et fauste, revertatur!
'Min' tu istud ais?
'Scilicet, Ior.
'Natalis meus?
'Scilicet.
'Ad me verum diem natalem habentem refert?
'Ita est, Ior, et donum tibi attuli.
Ior ungulam dextram ab auricula dextra sustulit et, conversus, ungulam sinistram ad auriculam sinistiam levavit.
'Inmitte istud in alteram auriculam', dixit. 'Age!
'Donum, dixit Porcellus magna voce.
'Iterum ad me refert?
'Iterum.
'Ad natalem meum?
'Scilicet, Ior.
'Ad me natalem verum habentem?
'Ita est Ior et folliculum attuli.
'Folliculum? dixit Ior. 'Folliculum dixisti? Unam rerum coloratarum inflatarum? “Hilaritas, chorea, sumus hic sumus illic?’”
'Sane, sed vereor. . dolendum est Ior; sed currendo et apportando titubavi.
'Hercle, nollem accidisset hoc tibi! Censeo te nimium celeriter cucurrisse. Te laesisti, Porcelle parvule?
'Minime, sed ego. . ego. . Ior, folliculum rupi.
Longum silentium secutum est.
'Folliculum meum natalicium?
'Ita est, Ior, dixit Porcellus singultim. 'Ecce. . cum. . multis felicibus reditionibus diei. Et Iori, panniculum parvulum humidumque porrexit.
'Hoc est? dixit Ior aliquantulum obstupefactus.
Porcellus adnuit.
'Donum meum?
Porcellus iterum adnuit.
'Folliculus?
'Sane.
'Gratias tibi ago, o Porcelle, dixit Ior. 'Pace tua liceat rogavisse, subjunxit, 'qualis erat color huius folliculi cum. . dum folliculus erat?
'Ruber.
'Scire cupivi. . Ruber, secum murmuravit, . . color, quo ego maxime delector. . qualis erat magnitudo eius?
'Erat magnitudo mea.
'Scire cupivi. . Magnitudo Porcelli! secum tristis murmuravit, . . magnitudo qua ego maxime delector. Ita est, ita.
Porcellus quid dicere deberet incertus, non belle se habebat. Iam ore hiante aliquid dicere coepit, deinde decrevit, hoc potius non dicere, cum ab ulteriore ripa vocem clamantem audivit, et advenit Pu.
'Multas felices reditiones diei, clamavit Pu, oblitus hoc iam dixisse.
'Gratias tibi ago Pu, eas iam habeo, dixit iniquae mentis asellus.
'Mucus quoddam parvulum attuli, dixit Pu alacriter.
'Iam accepi, dixit Ior.
Pu tunc rivulum vado usque ad Iorem transierat et Porcellus, modico distans intervallo caput ungulis sublevans secum singultavit.
'Est vas utile, dixit Pu. 'En, accipe! Scriptum legimus: felicem natalem amanter ominatur Pu. Ecce tota inscriptio. Ad res intro collocandas potest accomodari. Tibi habe!
Ior vas adspiciens mirifice affectus est.
'Io! dixit, 'censeo folliculum meum vase aptissime convenire.
'Minime Ior mi, dixit Pu. 'Folliculi majores sunt, quam ut vasibus introeant. Quod agis cum folliculo est, folliculum tenere. .
'Minime meum, dixit Ior superbus. 'Adspice, o Porcelle! Et cum Porcellus tristis respexisset, Ior folliculum mordicus apprehendit et caute vase imposuit; extraxit et humi posuit; iterum sumpsit et caute reposuit.
'Ita est, dixit Pu. 'Intrat!
'Ita est, dixit Porcellus, 'exit!
'Nonne? dixit Ior. 'Intrat et exit ut nil supra!
'Laetor, dixit Pu feliciter, 'cogitavisse tibi vas utile ad res intro collocandas dare.
'Laetor, dixit Porcellus feliciter, 'cogitavisse tibi aliquid in vase utili collocandum dare.
Sed Ior non auscultabat. Quam felicissime folliculum extrahebat et reponebat. .
'Ego autem nihil ei dedi? rogavit tristis Christophorus Robinus.
'Scilicet dedisti, dixi. 'Dedisti. . non recordaris?. .
'Dedi ei thecam colorum ad res depingendas.
'Profecto!
'Cur non mane id ei dedi?
'Quia admodum sedule laboravisti, ut ei convivium parares. Habebat crustulum incrustatum, tres candelas, nomen eius saccharo roseo confectum atque. .
'At vero, reminiscor! dixit Christophorus Robinus.