VII
Quo in capite Canga et Ru ille parvulus in silvam veniunt et Porcellus balneo utitur
Nemo undenam orti essent scire videbatur, sed nunc in silva erant: Canga ac Ru ille parvulus. Quaerente Puo quomodo advenissent Christophorus Robinus: 'Ordinario modo, respondit, 'mi Pu, si tenes quod dicam, et Pu, nihil omnino intellegens, 'O, dixit, deinde bis capite nutavit et 'Ordinario modo. Sane, subjunxit. Deinde ad amicum suum Porcellum visitandum abьt, quid de his rebus cogitaret, scrutatum. Porcelli autem in domo Leporem invenit. Itaque terni confabulati sunt.
'Quod his in rebus mihi parum placet, dixit Lepus, 'est hoc: hic sumus, tu Pu, tu o Porcelle, egomet. . ac repente. .
'Et Ior, dixit Pu.
'Et Ior — tunc repente. .
'Et Bubo, dixit Pu.
'Et Bubo — tunc repente. .
'Adde Iorem, dixit Pu. 'Eius fere oblitus eram.
'Hic nos omnes sumus, dixit Lepus lentissime et caute, 'nos omnes, deinde, repente mane quodam expergefacti quid reperimus? Animal alienigenum est nobiscum! Animal, de quo ne rumor quidem venerat! Animal, quod familiam suam semper marsupio secum portat! Putemus me familiam semper mecum portare, quun multis marsupiis mihi opus sit?
'Sedecim, dixit Porcellus.
'Septemdecim, nonne, dixit Lepus. 'Et uno pro muccinio — denique duodeviginti. Duodeviginti marsupia una veste! Tempus me deficit. Secundum haec longum et meditabundum fuit silentium. . deinde Pu, qui aliquamdiu graviter frontem corrugaverat, dixit: 'Censeo ea quindecim esse'
'Quae? dixit Lepus.
'Quindecim.
'Quindecim quae?
'Familiae tuae membra!
'Quid refert ad eos?
Pu rostrum perfricans dixit se Leporem de familia sua loqui cogitavisse.
'Locutus sum? dixit Lepus obiter.
'Sane, dixisti. .
'Sed hoc ne curaris mi Pu, dixit Porcellus impatienter. 'Quaeritur: quid nobis est propter Cangam ageadum?
'Teneo, dixit Pu.
'Optimus modus procedendi, dixit Lepus, 'est hic: optimus modus est Rum parvulum furto subducere et eum abscondere, et postea, cum Canga rogaverit: "Ubi est Ru ille parvulus?" dicemus: "Eheu!"
'Eheu, dixit Pu, se exercens. 'Eheu, eheu. . Scilicet, perrexit, 'possumus eheu dicere et Rum furto non subducentes.
'Pu, dixit Lepus cum bona gratia, 'nec quicquam habes cerebri.
'Fateor, dixit Pu remissus.
'Heu dicimus ad Cangam certiorem faciendam,
Pu in angulum cubiculi concessit et conatus est, apta voce 'eheu' dicere. Modo ei videbatur id, quod Lepus sentiret, optime exponere, modo minime vero. 'Totum in exercitatione esse puto, cogitabat. 'Scire aveo, an Canga quoque se exercere debeat, si vult nos intellegere.
'Reliquitur aliquid ad resolvendum, dixit Porcellus timidissimo murmure subsultans. 'Cum Christophoro Robino locutus sum et mihi dixit Cangas omnino in numero animalium ferocium haberi. Animalia quamvis ferocia minime timeo, sed neminem latet unum animalium ferocium progenie orbatum tam ferox fieri, quam duo animalium ferocium. Quo casu forsitan
'Porcelle, dixit Lepus graphidem capiens et acumen eius lambens, 'hebes infirmusque es.
'Manu fortem esse difficile est, dixit Porcellus singultim, 'de animalium pusillorum grege porco!
Lepus, qui sedule scribere coeperat suspiciens dixit:
'Est, quia animal parvulum es, quod tu nobis in incepto futuro utilissimus eris.
Porcellus se maximi momenti esse animo fingens adeo ardebat studio, ut timoris oblivisceretur, et cum Lepus pergeret et diceret Cangas hiemis modo tempore feroces, ceteris anni temporibus autem mansuetas esse, vix sere continuit, tantopere ereim cupiebat statim prodesse.
'Et quod ad me pertinet, quid faciamus? dixit Pu tristis. 'Timeo me utilem minime fore.
'Accipe in bonam partem Pu, dixit Porcellus consolatorie. 'Forsitan alio tempore.
'Absque Puo foret, Lepus graphidem acuens sollemniter dixit, 'totum inceptum fieri nequeat.
'Heus! dixit Porcellus et conatus est deceptus non videri. Pu autem in angulum cubiculi iit et superbus secum dixit: 'Sine me fieri non potest! Talis ursus sum!
'Quin, audite omnes, ducit Lepus, cum scripturam finivisset, et Pu atque Porcellus oribus hiantibus intentissime audientiam fecerunt. Id est quod Lepus legit:
CONSILIUM RUI PARVULI CAPIENDI
1 Rerum notio generalis: Canga omnes nos velocitate praecurrit, etiam me.
2 Ulterioris rei notio generalis: Canga Rum parvulum nunquam e conspectu suo amittit, nisi in marsupio tute conditum.
3 Igitur: si Rum parvulum capere volumus, vehementer impetum sumere opus est, quia Canga. omnes nos velocitate praecurrit etiam me (vide 1).
4 Consilium: si Ru ex marsupio exsiliret, Porcellus autem introsiliret, Canga differentiam haud animadverteret, quia Porcellus animal pusillum est.
5 Sicut Ru.
6 Sed, ne Canga Porcellum introsilientem videat, antea alio debet vertere oculos.
7 Vide 2.