8 Aliud consilium: si Pu cum ea assidue confabularetur, forsitan paulisper oculos alio verteret.
9 Et ego cum Ruo aufugere potero.
10 Velociter.
11 Et Canga discrimen non, nisi sero, animadvertet.
Sane, Lepus haec superbe recitavit, nec quisquam, cum perorasset per punctum temporis locutus est. Deinde Porcellus, qui sine ullo murmure os vicissim aperuerat et clauserat, valuit rauce proferre:
'Et. . quid tum inde?
'Quid putas?
'Cum Canga vere discrimen animadvertet. .
'Tum nos omnes «eheu» dicimus.
'Nos tres?
'Nos.
'Heu!
'Quid hoc tibi vult, o Porcelle?
'Nihil, dixit Porcellus, 'tamdiu hoc nos tres dicimus. Tamdiu nos tres hoc dicimus, dixit Porcellus, 'incredibile est, quam ego ista non curem! dixit, 'sed nolo solus «eheu» dicere. Longe abest, ut adeo bene sonaret. Ceterum, dixit, 'pro certo habesne quod de mensibus hibemis dixisti?
'De mensibus hibernis?
'Ita est: quod non nisi hibernis mensibus feroces sunt.
'Sane, sane, verum est. Pu mi, intellegisne quid tibi faciendum sit?
'Minime, dixit Ursus Pu. 'Nondum, dixit. 'Quid faciam vis?
'Sane, cum Canga assidue colloqui debes, ne quid animadvertat.
'Quo de proposito?
'De quibuslibet propositis!
'Putas mihi fragmenta carminum recitanda esse aut aliquid?
'Tenes, dixit Lepus. 'Optime. Venite dum mecum!
Itaque omnes Cangam quaesitum abierunt. Canga et Ru tempus pomeridianum tranquille arenoso silvae in loco agebant. Ru ille parvulus se levibus saltibus exercebat arena, in cava murium cadebat et ex eis emergebat, Canga autem trepidans: 'praeterea unum saltum, carissime, postea nobis domum est eundum, dictitabat.
Eo in puncto temporis quis alius Puo collem ascendit….
'Salve, Canga.
'Salve, Pu.
'Vide me salientem, vagivit Ru, et in aliud cavum cecidit.
'Salve Ru, amicule!
'Domum ituri eramus, dixit Canga. 'Salve Pu, Porcelle salve!
Lepus et Porcellus a contraria parte collis propius accedentes 'Salve' et 'Ave Ru' dixerunt et Ru rogavit eos, ut eum salientem adspicerent, itaque constiterunt et eum contemplati sunt.
Canga etiam contemplabatur. .
'Canga mi, dixit Pu Lepori simul atque ille bis sibi oculo annuivit, 'nescio an tibi carmina magnae curae sint. .
'Vix, dixit Canga.
'O, dixit Pu.
'Ru carissime, semel nec amplius sali, deinde nobis domum est eundum.
Per punctum temporis silentium secutum est, dum Ru in aliam foveam cecidit.
'Age, susurravit Ixpus post ungulam magna voce.
'Quoniam carminum mentio facta est, dixit Pu, 'egomet rediens poema composui. Ita incipit. . et. . videamus. .
'Mirum, exclamavit Canga. 'Nunc, Ru carissime. .
'Carmen tibi pro certo placebit, dixit Lepus.
'Maximopere placebit, dixit Porcellus.
'Tibi attento animo audiendum est, dixit Lepus.
'Ne quid te fugiat, dixit Porcellus.
'Ita est, dixit Canga, etiam tunc Rum observans.
'Quomodo incipit? dixit Lepus; Pu aliquantulum tussiculans sic orsus est:
'Ita est, nonne? dixit Canga neque exspectavit, quid die Veneris fieret. 'Hunc unum saltum, Ru carissime, postea nobis profecto domum est eundum!
Lepus Puo nutu signum quasi exhortativum dedit.
'Cum ageretur de carminibus, dixit cito Pu, 'arborem illam unquam animadvertisti?
'Ubi? dixit Canga. 'Nunc Ru. .
'Sane, illic, dixit Pu, aliquid post tergum Cangae digito monstrans.
'Minime, dixit Canga. 'Introsili Ru, carissime, domum ibimus.
'Arborem illam spectare debeas, dixit Lepus. 'Nunc te in marsupio colloco Ru. Et Rum ungulis sublevavit.
'Hinc avem inter ramos prospicio, dixit Pu. 'Aut piscis est?
'Avem hinc dispicere debeas, dixit Lepus. 'Nisi piscis sit.
'Non est piscis, est avis, dixit Porcellus.
'Ita est, dixit Lepus.
'Est sturnus aut turdus? dixit Pu.
'Quaeritur, dixit Lepus. 'Est turdus aut sturnus?
Postremo tandem Canga cervices retorsit ut ipse videret. Canga respiciente Lepus magna voce 'introsili Ru, dixit, Porcellus in marsupium Cangae introsiluit, Lepus autem Rum inter ungulas tenens quam celerrime aufugit.
'Ubinam est Lepus? dixit Canga respiciens. 'Pulchre est tibi, Ru carissime?
Porcellus ex imo Cangae marsupio vagitum Ruosimilem emisit.
'Lepus abire debuit, dixit Pu. 'Censeo ei alicuius rei illico videndae in mentem venisse.
'Et Porcellus?
'Censeo Porcellum simul aliquid cogitavisse. Repente.